CLARISSIMUS ARTIFEX BRITANNICUS MORTUUS EST…
CLARISSIMUS ARTIFEX
BRITANNICUS MORTUUS EST
Londinii, ante quattuor dies, octogesimo octavo
anno aetatis obiit Lucianus Freud, unus ex praeclaris pictoribus
nostrae aetatis, qui veritatem diligentissime imitatus est, nepos
celeberrimi psychoanalistae Sigismundi Freud. Cum suis
familiaribus, adhuc puer, ut effugeret persecutionem
antisemiticam sub regimine hitleriano, a Germania confugerat in
Britanniam, ubi aliquot annis post Britannica civitate donatus
est. Maxime nuda corpora et effigies pingere maluit. “Volo mea
picta ut caro sint”: nam in nudis lacertis conspici possunt
vestigia vitae praeteritae et damna temporis omnia vastantis:
corpora obscaena habitu gestuque, corrupta adipe vel senectute,
sed vero omnino adhaerentia. Alioqui propositum est picturae, ut
affirmavit artifex ipse, “spectatorem admiratione, molestia,
suavitate, laetitia, fide afficere.”
Imagines clarorum virorum et feminarum
pinxit, ut effigies reginae Elizabeth et Catharinae Moss, sed
lentissime; qua re animos eius exemplarium fertur exulcerare,
quos coegit immobiles manere longis sessionibus pingendi, quorum
expressit affectiones habitusque, reconditam quandam animi partem:
ceterum avus, usus psychoanalisi, idem iam confecerat. Ut exempla
eius artis , effigies picturae Flandrensis, Paulum Cezanne,
Camillum Corot et nimirum Expressionismum Germanicum constat eum
habuisse.
Ut nimia expositio corporum fuit, ita eius
mores: quadraginta filios narratur genuisse legitimos et non
legitimos; nimia etiam pretia tabularum esse videntur, sed digna
eius artis. Anno MMVIII tabula inscripta “Subsidiorum inspetrix
dormiens” venum data est triginta quattuor millionibus
dollarorum.
Scripsit Lydia Ariminensis
|