Untitled
De discordia inter
Lithuaniam et Austriam orta
Michaelis Golowatow, qui a Lithuanianis
sceleris bellici accusatur, cum in aeroportu Vindobonensi
comprehensus esset, a magistratibus Austriacis paulo post
dimissus est. Lithuaniani de ea re adeo sunt indignati, ut
legatum suum Vindobona revocarent. Quin etiam sunt, qui
suspicentur Austriacos Russis urgentibus homini sibi inviso, qui
anno MCMXCI Lithuania in libertatem se vindicante cohorti cuidam
Russae praefuit, pepercisse. Quod quidem magistratus Austriaci
vehementer negabant; immo affirmant libellum a Lithuanianis
missum tam incertum fuisse, ut causa illum retinendi non
sufficeret. Ceterum se exceptione data ei legi non esse
obstrictos, qua homines criminis insimulati tradi iubeantur,
dummodo facinus ante annum MMII factum fuerit. Quam sententiam
etiam Viviana Reding, cui in Unione Europaea res iudiciales sunt
commissae quamque Lithuaniani in ea re adierant, probavit.
Praeterea mirum est, qui potuerit fieri, ut Golowatow iam antea
in nonnullas civitates Schengenianas iter fecerit neque
Lithuaniani eum comprehendere temptaverint.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|