I.
Amadeus Montemaggi mortuus est
Nudius tertius Arimini, qua in urbe anno 1923 natus erat,
mortuus est Amadeus Montemaggi. Qui multos annos incubuit in
proeliorum studium, quae maxime aestate et autumno anni 1944
prope 'Lineam Gothicam Adriaticam' commissa sunt Germanicum
exercitum inter et magnas instructasque Britannorum
Americanorumque copias. Et quamvis Italos milites tectos, qui
Italice 'partigiani' dicuntur, tunc sit Amadeus secutus, is tamen
in suis libris conscribendis numquam praeiudiciis politicis
obnoxius fuit, quin immo virtutem hostium, id est Germanorum
militum, semper aequo animo perpendit ac laudavit etiam adversus
alios historicos Italos, qui libros quosdam minime ad historiae
fidem observandam composuerant. Breviter: paucissimi historici
exstiterunt, quippe qui ea proelia tam accurate tantisque
documentis fulti descripserint, sicut per triginta et amplius
annos fecit Amadeus, cui noti erant omnes illius 'Lineae Gothicae'
loci, ad quos defendendos aut occupandos eā aestate milia et
milia militum vitam amiserunt.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|