Annus
2 0 1 1


Hodie in Siniis

Hodie in Siniis

Sinae, quae incolarum miliones mille et trecentos continent, anno 1979 de oeconomia statali praedisposita, quae tunc in Unione Sovietica vigebat, in liberum mercatum qui socialisticus ibi vocatur paulatim transierunt;   itaque usque a novissimis 30 annis eoconomia Sinensis fere decima parte quotannis incrementavit et potest fieri ut anno 2012 Statunitensem superet. Sinensium modus vivendi in meliorem statum redditus est praesertim quod lex, quae lucrum delictum puniebat, iampridem est abrogata. Qua de causa Sinae aliis nationibus communisticiis vel Cubae et Coreae Septentrionali exemplum haberi possint.

Obiter non omnes Sinenses proventu oeconomico simul et aeque fruuntur. Ex 22 provinciis, Shandongum ditissima est;  regio autem autonoma Guanxium pauperrima.

Sinenses etiam incipiunt conferre mercedes ab eisdem domi acceptas cum iis, quae in aliis terris accipiuntur.  Inde posset olim oriri criminatio in suum regimen cum comperiant eodem labore maiores mercedes ab operariis occidentalibus accipi.

Ager totus statalis est at incolis ius occupandi per annos 70 conceditur. Hoc ius heredibus per annos relictos ad 70 transmittitur;  quoniam vero id tempus saepe a Gubernatione renovatur, legitimae occupationes etiam nunc vigent,  at nemo scit quid accidet cum exstintae essent.

Inpraesentiarum quoniam nemini licet palam politice adversari, nulli sunt factioni communisticae oppositores,  ceterae factiones, quae octo publice versantur, cum communistis omnes consentiunt. Etiam organizationes non gubernativae (ONG) a Gubernatione paterne reguntur et pecuniis aluntur.

Duces communistici futurae politicae mutationes ab sua ipsa factione fieri debere putant, ne populo necopinata conturbent. Sollicitantur vero quod auctoritates politicae corruptione hic illic labeantur.

Patriam suam Sinenses unanimiter colunt atque intellegunt suam historiam culturamque non easdem esse ac occidentalium. Sinenses sunt fere omnes Gubernationi Communisticae sinceri fautores democratiamque occidentalem, quam putant corruptam, timent atque regimen politicum sibi ipsis validum exsistimant, non necessarie reliquis;   sed cupiunt scire quomodo homines vivant et regantur in aliis terris necnon quantam pecuniam possint adipisci.

Fons: Libertad y Desarrollo, fasciculi Hispanice scripti, No218 Junio 2011, Santiago de Chile (auctoribus Alvaro Bellolio et Marķa Paz Arzola, qui ibi nuper fuerunt). 

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae