Annus
2 0 1 1


Consilium Europaeum odium Tsiganorum reprehendit

Consilium Europaeum odium Tsiganorum reprehendit

Thomas Hammarberg, cui in Consilio Europaeo cura iuris humani mandata est, dolet, quod a multis diurnariis Europaeis de Tsiganis opiniones praeiudicatae differantur. Nuntios eorum ambitiosos odium peregrinorum auxisse Hammarberg in litteris Iovis die editis scripsit. Rem diurnariam moralem esse fovendam legesque statuendas, ut pessima Tsiganorum imago tolleretur. Praeterea Hammarberg doluit, quod plerique nihil prorsus de cultu eius gentis (scil. Roma) scirent. "Plurimi Tsigani", inquit, "in extrema civitatis margine viventes summae sunt obtrectationi. Nemo est, qui res eorum in re publica agat. Multi enim obliviscuntur gentibus vagantibus eadem ac ceteris iura humana esse."

Hammarberg in memoriam revocat non sine culpa diurnariorum fieri, ut sectatores partium extremarum tanto Tsiganorum odio afficiantur. Cuius rei eventus in Hungaria videres, cum anno MMVIII sex gentiles essent  necati, in quibus puer V annorum. Deinde nuntios ad Tsiganos pertinentes, etiamsi non sint odiosi, tamen opiniones praeiudicatas differre, si de nullis rebus nisi de eorum criminibus agatur, praeterea, si dicant eos esse gentem veluti extra legem viventem.

Imprimis actis diurnis Romanianis obicitur, quod ad "venationem Tsiganorum" incitent. Haud aliter in Bulgaria res se habere Hammarberg dicit, ubi Tsigani cum pecore aut etiam cum lupis comparentur. Quin etiam Italia reprehenditur, qua in civitate sermo diurnariorum temerarius id effecerit, ut populo probaretur Tsiganos casas suas deserere coactos esse.

Denique Hammarberg "lex ethica est", inquit, "non universos pro singulorum vitiis vituperare. Si universos in crimen vocas maiore parte legibus obtemperante, re diurnaria ethica opus esse apparet."

Scripsit Volfgang Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae