Annus
2 0 1 1


De negotiationibus sine ethica et fiducia

De negotiationibus sine ethica et fiducia

Oeconomia graviter labente, vel in Statibus Unitis, adducimur ad quaerendam huius rei causam. Quapropter quaerendum quoque est cur in Graecia agentura Goldman Sachs aes alienum dissimulaverit; cur in Chilia mercatores praepositi tabernae vulgo La Polar vocatae  de statu pecuniario, qui male se habebat, sint mentiti ne societatis partes in bursa mensaria vile aestimarentur; cur anno 2008 hypothecae inferioris notae (subprime), desperatis rebus, amplissimum damnum in variis nationibus fecerint.

Hae aliaeque fraudes eveniunt ab oeconomistis mercatoribusque qui sine principiis ethicis sunt in universitatibus edocti.  Oportet igitur memoremus  Adamum Smith (quem in imagine adposita aspicis) primo philosophiam didicisse deinde aequales suos docuisse tandem oeconomiam statuisse; qui postulavit omnes lucrum posse persequi at non posse lucrum quibuslibet viis ac modis adipisci; omnes sua commoda appetere posse dum ab affrenato abstineas egoismo; neque umquam affirmavit genus humanum sine principiis moralibus posse progredi, negavitque maximum proventum fieri posse contra hominum dignitatem.

Ad summam, bona fide sublata, fiducia frangitur adeo ut sine honestate societas tota laedatur  et ruat in labem.

Excerptum summatim ex Karina Ebensperger (Hisp.): Ética y Finanzas, el vínculo perdido, El Mercurio, 8 de Julio, 2011

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae