Denuo navis Gazam petitura a Graecis retinetur
Denuo navis Gazam
petitura a Graecis retinetur
Denuo magistratus Graeci navem quandam
prohibuerunt, ne Gazam peteret. Navis Francogallica, cui nomen
„dignité al Karama“, prope Cretam insulam retenta in portum
Sitianum tracta est. In qua nave praeter ceteros Olivier
Besancenot erat, qui quondam praesidiatum in Francogallia
petiverat. Navis ipsa, quae nunc a vigilibus maritimis
perscrutari dicitur, ad classem auxiliariam cursum in Gazam
tenentem pertinet, ex qua novem omnino naves in portibus Graecis
retinentur. Graecos Israelibus in ea re indulsisse apparet, qui
minati sunt se eas naves vi armisque a Gaza prohibituros. Anno
superiore, cum nonnullae naves simili modo auxilia in Gazam ab
Israelibus custoditam ferre conarentur, in nave Turca, cui nomen
“Mavi Marmara”, novem homines a militibus Israelibus necati
sunt.
Sed Israelibus nova imminet molestia: plus DC Palaestinensium
fautores Veneris die in aeroportu „Ben Gurion“ prope urbem
Tel Aviv sito exspectabuntur. Qui unam septimanam in Palaestina
manere volunt, ut pro libertate Palaestinensium reclament. Sed
Israeles praenuntiaverunt se accuratissime eos perscrutaturos
esse, quia ius esset omnibus civitatibus eos, qui nihil aliud
vellent nisi provocare, ingressu prohibere.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|