| NOLI VERBUM QUAERERE
  Eugenius Montale
Poëtae praeclari Genuensis, cuius iam
edidimus carmen in linguam Latinam conversum, alterum praebemus: Noli verbum quaerereNoli verbum animum e nobismet quaerere
certum Quod quadrare queat nostrum informem a
latere omni Declaretque notis ardentibus eniteatque In medio prato ut croceus flos pulverulento.   O quam qui certus procedit homo esse beatus Omnibus et sibi non umbram curans suam
amicus In rupto muro quam Sirius imprimit aestu!    Noli quod dictum tibi mundos pandere possit Tute requirere sed tantummodo carmina
quaedam Aspera et arida quae ceu ramus sint:
hodieque Hoc tantum tibimet nos possumus ergo aperire Quod nos non sumus et quod porro nolumus
esse.   Convertens Scripsit Lydia Ariminensis 
     
 
 |