Otto Habsburg mortuus est
Otto Habsburg mortuus est
Otto Habsburg, Caroli postremi Austriae imperatoris filius,
Lunae die XCVIII annos natus Pochingae, in oppido Bavarico, de
vita decessit. In eius memoriam quattuor omnino sacra
procurabuntur: primum Pochingae, deinde Monachi et Mariacellae,
denique postridie Id. Iul. Vindobonae; deinde una cum uxore
Regina sepulcro imperatorum Habsburgensium (scil. “Kapuzinergruft”)
condetur.
Sed cor eius, ut apud Habsburgenses erat mos, separatim
sepelietur. Quae sepultura a.d. XVI. Kal. Aug. fiet in monasterio
Hungarico Pannonhalmano.
Habsburg, qui per XXXI annos „Unioni Paneuropaeae”
praeerat, tranquille decessisse dicitur. Septem relinquit natos,
XXII nepotes, duos pronepotes. Pater familias nunc est Carolus
Habsburg-Lothringen, qui de patre mortuo haec dixit: »Pater
meus erat vir summa auctoritate. Virum vere Europaeum amittimus,
qui plurimum in omnibus rebus apud nos potuit.»
Habsburg, qui per XX annos legatus ab Unione Christiana-Sociali
(CSU) ad Conventum Europaeum mittebatur, obstinate studebat, ut
civitates socialisticae, quae sub dicione Unionis Sovieticae
fuissent, facultatem haberent de se ipsae deliberandi, deinde, ut
post communismum interitum quam primum Unioni Europaeae
asciscerentur. Praeterea auctor fuit famosi „Convivii
Paneuropaei“, quod dicitur, in quo plus DC cives Rei Publicae
Germanicae Democraticae trans confinium in Austriam fugerant.
In Austria ipsa Habsburg diu non erat gratus, praecipue
partibus Socialisticis, qui nescioqua de causa timebant, ne
imperium restitueret. Nostris autem temporibus Habsburgenses rei
publicae Austriacae reconciliatos esse apparet: quin etiam
magistratum in re publica petere iis licebit.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|