Annus
2 0 1 1


Assad adversarios ad colloquia invitat

Assad adversarios ad colloquia invitat

Baschar al-Assad, praeses Syriae, adversarios hortatus est, ut ad Id. Iul. secum colloquerentur. Eos, quibus “dialogus nationalis” instituendus esset commissus, et homines doctos et viros, qui quandam in re publica auctoritatem haberent, ad conventum invitaturos, ut praecipue de constitutione mutanda disputarent.

Imprimis agetur de „exceptione octava“, qua principatus factionis Baath tenetur; quae factio ex anno MCMLXIII summam in re publica potestatem obtinet. Adversarii regiminis praeter cetera id poscebant, ut haec exceptio tolleretur.

Plus C adversarii Damascum convenerant poscentes, ut civitas tranquille ad democratiam transiret. Assad oratione televisifica a.d. XII. Kal. Iul. habita dixerat in tanto discrimine civitatis nullam aliam viam esse salutis nisi dialogum nationalem. Simul negavit  rem publicam perturbatione oppressam emendari aut renovari posse.

Adversarii praesidis dialogum propter vim continuatam adhuc renuebant. Sodalitates iuribus humanis servandis indicaverunt a mense Martio ineunte plus MCCC cives esse necatos.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae