Rarum Bolivianorum decretum.
Rarum Bolivianorum decretum
Evo Morales Praeses Bolivianus nuper
decrevit ut vehicula motoria praesertim autocineta ex Chilia
rapta possint ab emptoribus in Bolivia legitime teneri.
Res ita plerumque fit: Chilienses
fures in regione septentrionali autocineta furantur et cuidam
mercatori Boliviano vendunt; is confinia clam in suam
patriam transgreditur; ibi parvo pretio vendit quod
illegitime accepit. Emptores Boliviani unde merces veniant
certe sciunt, quia introductores palam originem Chiliensem
nuntiant; crebra et frequentia emporia aperte de re aguntur
et facile nova vehiculi documenta vili pretio comparantur, adeo
ut vehiculorum milia ad 85 nemo neget esse introducta. In regione
vero septentrionali Chiliensi vehicula non nova sed partim
detrita possunt ex Asia vel Septentriomerica vel aliunde
importari.
Vehicula a Bolivianis eo modo empta ex
decreto praesidentiali in legitimam formulam rediguntur, dumtaxat
ante diem 11 mensis Iulii documenta redacta sint.
Chilienses qui hanc noxam passi sunt et vehiculum
amiserunt, nullam habent spem recuperandi. Insuper milites
ad 15 Boliviani qui vehiculorum ducendorum causa in fines
Chilienses erant ingressi et ibidem intercepti, in
suam patriam post biduum revertendi potestatem sunt donati.
Haec omnia quamvis difficile crederes vere nunc accidunt.
Scripsit Paulus Kangiser
|