Annus
2 0 1 1


Macedones statua Alexandri  Magni exstructa Graecos lacessunt

Macedones statua Alexandri Magni exstructa Graecos lacessunt

Macedones statua Alexandri Magni ingenti exstructa denuo Graecos lacessunt. Plura centena civium Scupis, in capite Macedoniae, statua XIII metrorum confecta exsultavere. Quae statua in basi rotunda X metrorum erecta regem antiquum ensiferum in equo insurgente sedentem imitatur. Qua re lacessiti Graeci indignantur, quia Macedones “historiam Graecam usurpaverint”.

Statua Alexandri Magni, qui ab anno a. Chr. n. CCCLVI usque ad annum CCCXXIII regnaverat, in Italia confecta X fere millionibus euronum constare dicitur. Quamquam opus sumptuosum paupertati publicae repugnat, gubernatores rei publicae eo modo demonstrare volunt Alexandrum partem esse historiae suae nationalis. Koce Traianovski, praefectus Scupis, dixit hac statua fore, ut plures peregrini caput Macedonum viserent.

Sed etiam Graeci Alexandrum sibi vindicant. Praeterea id poscebant, ut Macedones nomen civitatis suae mutarent, quia nomine Macedoniae nihil significaretur nisi regio quaedam Graeciae septemtrionalis. Qua de causa fit, ut Graeci Macedonibus consociationem cum Unione Europaea appetentibus obstinate obsist. Tamen Macedones in nomine suo perseverantes non desinunt Graecos lacessere: et aeroportus Scupensis ab Alexandro Magno est appellatus et platea ipsa, in qua statua equestris Alexandri modo erecta est, Macedonica appellatur.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae