UcraineTEXT
Summi
iudices Ucrainiani vexillum communistarum interdicunt
Summi iudices Ucrainiani vexillum rubrum
cum falce et malleo, signum communistarum, ostendi vetuerunt,
quia constitutioni repugnaret. Ergo vexillum communistarum palam
ostendere non iam licet. quo iudicio lex mense Aprili perlata
tollitur, ex qua licebat vexillum victoriae, quod dicitur,
quotannis a.d. VII. Id. Maias ostendere, cum victoria de nazistis
celebratur. Iudices censuere vexillum rubrum insignibus publicis
Ucrainiae alienum esse.
«Istud iudicium omnes Ucrainianos
offendit, quorum maiores pro terra nostra pugnaverunt», dixit
Eugenius Zarkow, praeses Partium Communisticarum.
Sed nationalistae legem modo sublatam ,
qua vexillum rubrum veluti signum victoriae laudatum est, quam
populus Sovieticus Bello Patrio Magno de nazistis adeptus esset,
semper renuebant.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|