Inopes et pauperes et pecuniosi
Inopes et
pauperes et pecuniosi
Inopes sive egeni sunt qui iis rebus vitae
necessariis carent, pecuniosi autem sive divites opibus
abundant. Iam antiquitus et quidem hodie haec duo hominum
genera fuerunt et sunt; pauperes vero dicuntur quibus pecunia
strictim sufficit. Permulti in orbe terrarum hodierno egestatem
patiuntur, nam victu carent. Quo modo sint adiuvandi?
Inprimis id est agnoscendum: nationem
sine egenis et divitibus nusquam inveniri posse, nam semper alii
alios opibus superant ferendique sunt ii qui in mercatu pecuniam
adipiscuntur et idcirco pecuniosi sunt. Praeterea celer
progressus oeconomicus non paribus partibus distribuitur,
indeque non omnes divites eveniunt, sed qui sollertiores
edoctique sint ad mercandum et fabricandum et vendendum. Viri
politici qui oeconomicas differentias abrogare intendunt re vera
non favent egenis sed divitibus nocent. Aequales
mercedes omnibusque simile patrimonium in pauperibus
nationibus tantum inveniuntur vel in nationibus totalitariis
sicut Cuba vel antea Unione Sovietica.
Difficile civibus demonstrari potest
divitias non esse reprobandas cum ex labore atque ex commercio in
mercatu libero eveniant neve ex privilegiis publicis accipiantur.
Quod vere nostra interesse debet, est quod ne sint in patria
egeni et quod pauperes paulatim vita meliore gaudeant; quod vero
ne sint divites, haec est invidia.
Errat qui putet ab oeconomica
progressione iniustas differentias sive inaequalitates
oriri. Immo, sine oeconomica progressione opes, quae distribui
possint, deficient. Videte Sinas; lucrum erat ibi prohibitum
atque delictum castigatum, omnesque pauperes erant; nunc omnibus
datur facultas mercandi et pecuniae negotiis adipiscendae;
non omnes profecto iam divites facti sunt, sed multi ab egestate
exierunt et paulatim plures exibunt.
Scripsit Paulus Kangiser
|