Annus
2 0 1 1


Pecuniae lavatio et advocatorum secretum professionale

Pecuniae lavatio et advocatorum secretum professionale

Sontes, qui substantias stupefactivas necnon arma illicite mercantur, magnam pecuniae vim adipiscuntur, qua postea  non possunt aperte frui, nisi per socios et causa ficta videatur illa fieri licita; pecuniae autem transformatio ex illicita in licitam dicitur lavatio nummorum.

Vox lavatio nummorum  inventa est ab Alfredo Capone ille Sicilianus maffiosus qui, saeculo XX ineunte, in Statibus Unitis omnia crimina mercennarius commisit, et simul tabernas lotarias  habebat, ubi vestes pretio lavabantur, eo consilio ut pecunia non ex criminibus sed ex vestium lavatione adepta videretur.

Nostris diebus, pecunia illicita, ut putant experti, vicesima est pars (5%) totius globalis oeconomiae.  Inde lautae pecuniae crimen legibus et vestigatoribus et iudicibus idoneis multae nationes intendunt vitare. Quapropter normae tum domesticae cum internationales suadent ut advocati, qui narcomercatoribus sint assessores, secretum professionale partim neglegant delictorumque indicia ad iudices denuntient. Quae res est maximi momenti et gravis quaestio ethica  ex ea considerari oportet.

Ob secretum professionale advocatus nequit ullo pacto intima clientis consilia et facta revelare secretumque de his rebus sedulo semper servare debet.

Advocati duo praecipue faciunt: et assessoris   munere funguntur et actorem vel reum in iudicio defendunt. Ad reum sive clientem defendendum semper viget secretum professionale, at in reum suadendo secretum normis in Europa vigentibus non firmiter plerumque servatur.

Itaque duo sunt distinguenda: advocatus si clientem de rebus iuridicis suadeat antequam is lavationem fecerit delictumque commiserit, non tenetur obligatione secreti; immo,  adducitur ut casum delictivum denuntiet; sin autem pecunia iam lauta fuerit vel delictum commissum, et narcomercator consilium iuridicum postularet ab advocato, tunc is secreto professionali gaudebit, quia id simile est ac si iudicium de re haberetur.

Omnis reus quamvis nequam ac perfidus putetur potest iusto iudicio se per advocatum defendere, nam sine iure defensionis insontem facile damnabimus; in defensionibus autem iudiciariis, secretum professionale non potest vulnerari quamvis necessariae ac plausibiles sint horum delictorum quaestio ac punitio.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae