Annus
2 0 1 1


Alí Abdalá Saleh,

Alí Abdalá Saleh, praeses Yemen, vulneratus

In parte Arabiae veteribus Felice, recentioribus nuncupata regione Yemen, cuius civitatis portu Moka mittitur rotundum caffeum ad orbem, praeses rei publicae Alí Abdalá Saleh prosiluit vulneratus in caput ab aedibus verberatis bombarda rebelle principis Sadek al Ahmar, cuius potentiae subiectus canalis teleorasicus Suheil primo momento sparsit rumorem praesidis tamquam occisi per sequaces principis, quum ipse praeses paulo post per canalem officialem intimavit frustratum maleficium, quod inimici patrare voluerint, nam se bona valetudine frui, atque hortari omnes militiae ordines, ut istiusmodi greges rei publicae abluant.

Nec solum Saleh, sed alii quoque proceres civitatis Yemenitae sunt sauciati, cum bombardae principis al Ahmar in palatium impetum fecissent. Etiam praetori Sanae bracchium et crus amputatum est, quod gravissima vulnera per maleficium acceperit. Yemen navigat in sanguine post 23m feriam mensis Mai, cum praeses negaret se abdicaturum munere, quo 33 annos continuos functus est, et populares contestationes igne suffocare instituit.

Scripsit Carolus Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae