G8
G8
“Da mihi quoque, Carola, basium!”
“Minime tibi, Silvi!”
In conventibus, quibus maximi rectores
intersunt, ritus substantia rerum est.
Abhinc paucos dies G8 nationum rectores in
urbem gallicam Deauville convenerunt, ubi de mutationibus in
Africa et in Asia proxima evenientibus, de discrimine oeconomico
et de periculis ad officinas nucleares attinentibus,
disputaverunt.
In summa haec statuerunt: subsidia
pecuniaria illis nationibus praebere, quae civibus libertate et
operibus provideant; incremento oeconomico aequo fovere, quod
rerum naturam servet; vim nuclearem electricam penitus
perdiscere, ita ut nucleares officinae tutae sint magis quam
antea. Ut fieri solet, qui conveniunt, eos benigne salutat
nationis rector qui conventum paravit. Etenim
Sarkozyus eiusque uxor Carola (praegnans, fulgens et eleganter
induta), omnes rectores ante palatii ianuam benigne salutaverunt;
Carola omnes hospites osculavit, omnes praeter …
Berlusconium, cui dexteram porrexit et “salutem” dixit
subridens. Omnibus constat Berlusconium magni non existimari
(mores eius indigni in orbe terrarum noti sunt), ne a Carola
quidem (quae, tempore praeterito, adfirmavit se, Berlusconio
“imperante”, italico genere natam esse paululum
pudere).
Qua ex re idem collegit se minoris haberi
quam ceteros rectores. Vultu tristis is, qui neglegi non patitur
(saepe accidit ut maximi rectores de gravibus mundi rebus sine
Berlusconio disputent), Obamae primum, Medvedis postea, animos
avertit, quorum miserationem movere conatus est. Iisdem
adfirmavit se a sinistris iudicibus vexari. Obama et Medvedev
eius maesta verba taciti audiverunt, non sine dubio quin
Berlusconius suas culpas, in orbe terrarum omnibus notas, cum
tegere vellet, sinistros et sibi inimicos iudices existimaret.
Ubicumque terrarum, in rebus publicis quae populariter geruntur,
reus, etsi magni momenti est (de preside israeliano Katzav loqui
non opus est), iudicium non recusat. Berlusconius autem, cum sibi
maior legislatorum pars sit, se omnia posse putat, Legibus
Superioribus solutum.
“Da mihi quoque,
Carola, basium!” “Minime tibi, Silvi!
In conventibus, quibus maximi rectores
intersunt, ritus substantia rerum est.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|