Untitled
“Crisis cucumum” pulsat Hispaniam
HISPANIA
veretur sequelas facti quod vocant “crisim cucumum”, magna ob
damna ruris unde plurima pomma mundo mittuntur omni. tota in
Europa timor fructus letalis crescit. decem Germaniae mortium,
morbique sparsi culpa cucumi obiecta Hispano, aliae nationes
parant pomma amovere foro, ne quid salus publica detrimenti
capiat, sive bacillum E.coli sive alia fons malorum fuerit. id
quod affligit amissis talentis agros multa solitos millia sanorum
exportare cucumum.
Instant
Hispani ut claudat Germania casum, recta ratione declaret
negotium esse suum, damnaque compenset quae Hispani agri vulgato
nuntio patiuntur. morbi letalis timore adductae, multae tabernae
quibus venditur holus, pendunt titulum porta: “non vendimus
pomma Hispana”. quae res non solum illis, verum omnibus gravis
habetur, quando Hispaniae solo natum est plerumque holus toto
exportatum in orbe.
Plures
quam Sina, plures etiam quam USA exportat Iberia fructus. hac de
causa senatus consultum fieri possit, quo poscatur a Germanis ut
sarciant damna crisis cucumum. bacillum autem E.coli resolvit
alvum, causat angustiam renum, tinguit sanguine faeces. nescius
populus unde morbus proveniat iste mavult abstinere pommis
suspectis. Sunt qui proponant occasionem infectionis fuisse dum
cucumes ad portus ferrentur.
Tantus
vero pavor est emptoribus illatus ut 58% Germanorum cessarit
esse holus sive Hispaniae sive Hollandiae venit a terris. Neque
cucumis solum sed alia quoque holera suspecta dicuntur:
lycopersicum, lactuca... In summa, Hispani suos defendunt cucumes,
emptores parcent, Germania Istriaque vetant.
Scripsit Carolus Bogotensis
|