Decoctio publica in Statibus Unitis?
Decoctio
publica in Statibus Unitis?
Mense Octobri anni 2010 Regimen
Britannicum decrevit expensas publicas 81 millies milibus
librarum legitimarum (sterling) minui; aliqui putarunt adesse
periculum ut oeconomca actuositas decresceret; tamen ex eo factum
est ne maior resctrictio oporteret futura.
Status autem Uniti aliter quam
Britannia censuit, qui expensas publicas non solum non minuit sed
etiam auxit, eo consilio ut oeconomia e monetali restrictione ne
recederet.
Ex his duobus oeconomicis propositis
evenerunt impares effectus. Britannia adhuc se sustinet. In
Statibus vero Unitis his diebus nuntiatum est debitum publicum
supra 14 dollarum biliones iam esse, quod pertinet ad maximum
quod in ea Natione ex lege toleratur. Thesaurarius Fiscalis
Timotheus Geithner parlamentarios democratas atque republicanos
certiores fecit rem esse in summo discrimine, indeque oportere
maximum debiti legale incrementari, quod quidem republicanorum
voluntate eget. Hi tamen non consentient nisi Praeses Obama
expensas publicas restringeret. At ea restrictio obstat quominus
Obama facilem petitionem habeat in alteram periodum
praesidentialem. Consensus vero politicus nisi esset ut maximum
debitum incrementetur, Status Uniti debitum publicum futuro mense
Augusto iam solvere non poterit et inde in oeconomiam mundanam
fortasse maxima clades.
Scripsit Paulus Kangiser
|