Annus
2 0 1 1


De studiis philosophicis in Ecclesia.

De studiis philosophicis in Ecclesia

Die 22 mensis Martii apud diurnarios, Cardinalis Zenon Grocholewski, Sacrae Congregationis pro Institutione Catholica praefectus, allocutus est de studiorum ecclesiasticorum philosophicorum reformatione.  "Ecclesia inquit semper est reformanda",  addiditque hoc fuisse propositum ut metaphysica recuperaretur nam sine ea thologiae "solum sub pedibus" deficit;  veritas enim quaerenda est logices auxilio;  rationi his diebus relativismus minatur.

Progressus technologicus et scientificus non potest ad omnia respondere:  quae beatitudo? qui sum? mundus universus sortene est ortus? quod mihi fatum postremum? hodie maxime scientiis opus est philosophia prout veritatis inquisitio, ita ut ratio quam amplissime vigeat (Patris Cardinalis verba non sunt omnia adamussim translata).

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae