Quo itis,
Quo itis, euronationes?
Europae
restauratio sive reconstructio, secundo bello peracto,
eventus tunc fuit felicissimus, sed etiam postea, nam pacata
firmaque in nationibus praestantissima per aliquos XX annos
habebatur. At nunc non est idem ac fuit; cur?
Quia
duo inter se conexa acciderunt: et Europa in unum coalescuit et
sumptuosum auxiliorum socialium systema nationes condiderunt.
Multi
putarunt id maxime Europae convenire quod nationes singulae
infirmarentur dum organizationes supranationales plus roboris
acciperent. Medio saeculo XX ex Europaea coagmentatione
exspectabant maiorem libertatem apertaque inter nationes confinia,
eo consilio ut bona mercaturae passim veherentur, hominesque iter
quo malint per Europam habere possent.
Infortunate,
non integratio facta est sed unificatio; in integratione vero
omnes partes suam autonomiam servant, inter sese mercantur,
consensus quaeritur; in unificatione nationes autonomiam partim
vel paene totam perdunt; inde consilia sive preaedispositiones in
sede centrali approbantur. In singulis nationibus vera democratia
vigere potest cum gubernatores et cives sint proximi; at non
facile viget in toto continenti, ubi cives in praecipuis
consiliis capiendis minime possint interesse.
Ampla beneficia socialia,
quae iamdiu erogantur, magno aerario fiscali egent, propterea
quod multi, qui laborare potuissent, ex auxilio statali vinctum
querere malint. Inde aerarium fiscale vectigalibus in dies
maioribus eget. Nummariae centrales domesticae, antequam euro
crearetur, pecuniam numeratam augebant, adeo ut per inflationem
monetalem idem effectum quasi ex vectigalibus adipiscerentur.
Sed contra, Nummaria
Centralis Europaea, quae de eurone curam habet, tales regulas
imposuit ut nationes inflatione uti nequeant. Nummus autem unicus
Europaeus non nisi ad regimen tendit centrale a quo non solum
nationes sed etiam cives subiciuntur. Itaque pecunia ad pensiones
atque reliqua beneficia solvenda, ut subsidium cessationis
laboralis, ex aerario fiscali in singulis nationibus omnino non
sufficit. Oportet igitur haec beneficia minuere, et inde
populorum perturbationes.
Nationes, quae eurone
nummo utuntur, nunc numerantur septemdecim et iam annos decem
operantur monetali homogenietati, sed nullus fructus perscipitur;
impensae ut hic nummus communis servetur, possint beneficiis
superare. Quae ex euronationibus prospera et bona expectabantur
ea minime evenerunt.
Scripsit Paulus Kangiser
|