Annus
2 0 1 1


IMAGINES omnium insularum Joplini,

CXXV cives Joplini putantur turbine rapti

Imagines omnium insularum Joplini, urbis Americanae Septentrionalis, non solum illustrant casum, sed etiam contrahunt relatum eius. Tanta enim vastatio aedificiorum fuit, ut ex ordinatis enotatisque tectis, nihil fere sub attritis moenibus restet: reliquiae tempestatis atque immitis turbinis, qui 23a. feria mensis Maii populatus est hoc lacrimabile oppidum.

Plerique turbines unum habent vorticem, cuius accelerata rotatione vastatio turbatioque terrarum accidit. Ille vero turbo, qui prope delevit pristinam Joplini faciem, plures vortices habuisse fertur: unum, in medio, qui erat maior sed lenior; duosque minores, eosdemque vehementiores, qui tot sedes tabernasque probe constructas attriverit. Quorum vorticum rapiditas maxima fuit, cum ad 200 millia pasuum per horam prosiluisset.

Factum istud naturale octavum gradum occupat in scala turbinum qui unquam per memoriam Civitatum Unitarum causatis pluribus mortibus cucurrerint. Ad 125 cives desiderantur, vestigantibus quinquaginta molosorum naribus, num sub ruinis praeteritae civitatis aliquis superstes iaceat; quo reperto, index caessorum contrahatur. Multi autem, qui in principio caessis vicinis adnumerabantur, nullo signo dato, tamen vivi sunt et cum familiaribus suis -ut ita dicam- taciti degunt.

Vigiles autem pergunt auscultare per apparatus novissimae artis atque rimari summa cum cura congesta fragmina rerum, spe reperiendi aliquos etiam superstites. Nam in prioribus Naturae sceleribus per terras (tsunamis, telluris motibus, alluvionibus) fieri consuevit, uti decem vel pluribus lapsis post accidentia diebus alter sospes inveniretur, idemque fecisse a mortuis resurrectionem videretur.

Scripsit Carolus Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae