Annus
2 0 1 1


Vulneratae manus “

Vulneratae manus “indignatorum” per custodes Catalauniae

PLATEA Catalauniae Barcinonensium, per XII dies Indignatorum occupata Motu, auctoritati competenti expurganda visa erat. Iuventus enim demorata illic attulerat in castra extemporalia multas resculas actu innocuas, atqui virtute nocivas.

Si quidem postera die eius diei –Sabbato 28 Maii– ad plaudendum forsitan Barcinonis triumphum de Mancester in certamine pedifollico Lundini habendo, densior festiviorque turba in celebri platea constiparetur: fieri poterat ut aliquis, laetitia desipiens, faceret usum perversum computatrorum aliorumve utilium quae constituunt impedimenta pacifici exercitus Indignatorum...

Igitur multo mane turmae purgaturae Plateam pervenerunt, albis vectae carris, seditionis vitandae causa praemissa custodia, elasticis armata glandibus rigidoque fusti. Cum vero praeter quisquillias multa etiam necessaria verrerentur, et in horrea carrorum proiecta essent, Indignati non potuerunt quin canthos rotarum clavis affligerent. Sic enim, detentis carris, sperabant fore ut resculas suas recuperandi occasionem haberent.

Tum vero Troia fuit. Nam custodes, displosione rotarum animadversa, adorti multitudinem resistentem fecerunt laborem suum, ut multis male tractatis populum amoverent, carrosque onustos impedimentis extruderent a mundata Platea. aliqui custodum levia passi vulnera, aliqui rebellium in custodiam ducti, alii in medicum. reliqui ad castra sine tumultu reversi dicuntur.

Quibus rebus in Catalaunia gestis, alii de factione M-15 per Hispaniam contestari, manifestare indignationem et sonare capsariolas in plateis nuntiabantur. Horrisonus, sed tamen otiosus tumultus contra statum rei publicae abusivum. Adiecta est nova pristinae indignationi materia, vulgato commentario quod politicorum hominum genus, dum praemissis Africam cohortibus Democratiam exportant, homines voluntatem domi manifestantes per custodiam vexari patiuntur.

Scripsit Carolus Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae