Annus
2 0 1 1


Insultus picti,

Quis sit dominus Seppia?

Insultus picti, quos citare pudet, scriptaque probra mutaeque contumeliae, tingunt rubore faciem templi Spiritus Sancti, Genuae. Nocturna populi sine nomine manu, scripta in Dominum “Sepiam” vituperia propera delentur albini arte. Seppia autem Riccardus non est molluscus aliquis, -sicut ex nomine eius licet cogitare. Erat ipsius ecclesiae paroichus, qui propter quasdam suspiciones in custodiam ductus est, quamvis fidelibus bona et honesta persona videbatur, minimeque capax quarum accusatur rerum: tangendi ultra quam decet pueros, et parcendi minus quam decet pharmacis. Sunt etiam qui eum hominem atrum, taetrumve caput esse putent.

De hac re turpissima tristissimaque summus Pontifex questus est in sermone apud Reginam Caeli Romae. De eademque locutus theologus Vito Mancuso concludit, quamvis pudet, admittendo: “istos ecclesiae dominos consilia saepius sibi, non singulis pueris capere”. Est enim frequentius quam quisque credere possit istud, ut aiunt, sollicitationis delictus, sive violentiae in pueritiam sexualis actus. Theologus iste porponit funditus abolendum esse celibatum, ne talia pergant contra fidem seriam accidere flagitia. Ceterum Ratzinger promissit orationes pro sanatione vulneris toti diocesi inlati, et purpuratus Angelus B. descriptum Genuae templum visitavit.

Scripsit Carolus Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae