Annus
2 0 1 1


De vere periculoso

De vere periculoso

Reclamationes Hispanicae documenta sunt discordiae, in qua, quod adhuc moris erat, non iam valet.

Licet adulescentes Hispani aliquantulum Aegyptios imitati sint, cum pro democratia augenda reclamaverunt. Tamen adulescentes utriusque civitatis in eo consentiunt, quod spe vitae futurae deiecti odio in paucos sunt incensi, qui per decennia nimis sumptuosi fuerint.

Sed ex hac nova seditione apparet, quantum iuvenes senesque inter se distent, quanto in discrimine civitas ipsa sit. Nam iuventus Hispana, cum nullam spem habeat nec operae civitati praestandae nec domicilii apti reperiendi nec certa quondam alimenta publica accipiendi, tamen debita seniorum praestabit. Quorum cuique, nisi forte hereditatem quandam acceperit aut ad ordinem procuratorium ascenderit, omne discrimen futurum erit detrimento. Quid ergo mirum, si indignantur? Quid mirum, si indignatio eorum in totam Europam diffundatur?

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae