Annus
2 0 1 1


Untitled

„Die  cladis“ milites Israeliani in Palaestinenses reclamantes sclopetant

Plura centena profugorum Palaestinensium Solis die in confinium Israeliano convenerunt, ut exactionem suam post rem publicam Israelianam conditam factam reminiscerentur, quae res lingua eorum Nakba, id est clades, appellatur.

At subito ex reclamationibus tumultus facti sunt. Nam impetu facto LXX fere homines confinium Israeliae et Syriae transierunt ; quo facto milites Israeliani in eos sclopetare coeperunt. Duo Palaestinenes occisi, plures vulnerati esse feruntur.

Similia in confinio Israeliae Libanique gesta sunt, ubi plura milia Palaestinensium reclamantium in urbem Maroun a-Ras convenerant. qui vexilla Palaestinensia vibrabant clamabantque se terram suam recuperare velle, cum subito nonnulli eorum usque ad confinium procedere conati sunt. Qui in milites Libanenses frustra se prohibere temptantes lapides coniciebant. Paulo post etiam in milites Israelianos lapides ab iis coniecti esse dicuntur. Sequebatur, ut plus decem homines ab Israelibus occiderentur, centum fere vulnerarentur.

Quod attinet ad tumultum in confinio Israeliae Syriaeque factum, dubitatur, num milites Syri, cum in seditionem domesticam coercendam animos intenderent, officium praestare non potuerint, an potius Palaestinenses ad impetum faciendum hortati sint, quasi animos ab ea seditione domestica averterent. Quod quidem Israeles suspicantur.

Et in confinio Gazae Israeliaeque tumultus facti sunt: LXX fere Palaestinenses, qui milites Israelianos aggressi esse dicuntur, vulnerati sunt. In transitu quodam prope urbem Ramallah situm Palaestinenses lapides in milites Israelianos coniecerunt, qui gazo lacrimigeno multitudinem coercere conati sunt.

Confinium Gazae Aegyptique quietum erat reclamationibus a regimine Aegyptio vetitis.

Scripsit Volfgangus Austriacus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae