Vivetne Osama?
Vivetne Osama?
Quamvis Praeses Baracus Obama mortuum Osamam nuntiaverit,
exstant quaedam de hac re dubitationes vel hae: utrum Osama
inermis an in armis necatus sit? utrum victus se captoribus
dederit annon? cur eius cadaver in mare sit statim
deiectum? cur vivum non interrogaverint antequam moriretur? an id
fecerint? ubinam? in proxima nave aeroplanigera? in
subterraneo praesidio ad securitatem continentalem dicato?
AlCaeda vero ducem mortuum confitetur at id minime refert, nam
ubicumque sit Osama vivus aut mortuus, ultionem
Septemtrioamericanis totique Occidenti minantur. Si vivus esset
penes Septentrioamericanos, id nunquam cognoscemus. Nuntiatur
enim in mare deiectum esse; si id adhuc non esset verum,
erit postea profecto.
Una res obstat quin Osama sit vivus: quod Praeses Obama
dixit eum esse mortuum (nisi Praesidem de tota re tum proposita
cum acta non fecerint certiorem).
Scripsit Paulus Kangiser
|