Annus
2 0 1 1


in orbe
Turcarum minister primarius dolorem suum patefacit, quod aeronaves Turcicae desuper vicum in regione Curdorum adgressae XXXV inermes occiderint. - 30/12/2011 22h45
insolita
Annum LXXX suae vitae agens, mortuus est Cheetah, anthropopithecus troglodytes, socius et amicus Tarzani, Ianae et Pueri. In sanctuario Civitatis Floridae, ut patriarcha sapientipotens, in splendore arboreo vivebat. - 28/12/2011 21h48
in orbe
Bidua funera praesidentis Austrocoreani coram populo sub nive geluque lugenti coeperunt, ducente successore Kim Jong-un, nullis externis legatis advocatis. - 28/12/2011 21h44
socialia
Turbae civium Israelianorum Bethsame, in oppido haud ab Hierosolymis longinquo, reclamant contra Judaeos orthodoxos qui puellam aggressi sunt indutam vestimentis talibus, quae ipsi religionem iniuria afficere censuerint. - 27/12/2011 22h30
poesis
Optima sint fausto pro Natali omina cuivis / laeti lectores nostri ubivis valeant! - 25/12/2011 21h30
in orbe
Dum missa nocturna Natalicia celebratur, in templo catholico sanctae Theresiae dicato haud procul a capite Nigeriae magna caedes fidelium ab armatis Islamicis perpetrata est.
L saltem victimae in Nigeria numerantur, quod in regione septemtrionali inter copias regulares et armatos Islamicos acriter dimicatum est. - 24/12/2011 16h37
in orbe
Tredecim pyrobola variis in Bagdati locis dirupta sunt: cruoris magna copia effunditur paulo post armatorum Americanorum discessum perfectum.
Regimen Hungariae primum post finem dictaturae communisticae opinionum libertatem opprimit, stationi radiophonicae Klubradio silentio imposito. - 22/12/2011 09h15
oeconomia
Euronum 16.500 miliones parcimoniam Marianus Rajoy nuntiavit ut oeconomia in Hispania redintegretur. Alia erunt mox proposita. - 20/12/2011 19h47
homines
Vaclavus Havel politice adversatus est Factioni Communisticae et iuribus hominum praecipuis favit. Recentiore mense Octobre annos 75 compleverat. *** +++ Vaclavus Havel qui Praeses reipublica Checae fuerat, mortuus est ob morbum pulmonare; anno 1996 iam chirurgiam in pulmone pasus erat, qui pertinax in fumando fuit. - 20/12/2011 19h47
homines
Cesaria Evora, praeclara cantrix ex Insulis Promunturii Viridis, anno LXX aetatis suae mortem obiit; quae musicam patriae suae per orbem terrarum divulgaverat. - 18/12/2011 00h04
in orbe
Tiphon immanis Insulas Philippinas vastavit vicos silvasque demergens et CCCCXXX noctu saltem homines interficiens. - 17/12/2011 20h26
in orbe
Legiae, in Belgica, et Florentiae, in Tuscia, caedes inopinatae perpetratae sunt a singulis viris, qui post cruentum facinus sibi mortem ipsi consciverunt. - 14/12/2011 00h29
politica
Postquam omnes Europae civitates excepta Britannia foedus commune Unionis renovare constituerunt, dissensiones in regimine Londiniensi ortae sunt. - 11/12/2011 23h43
in orbe
Colloquiis Durbaniae habitis de calefactione mundana omnes maximae nationes pactionem ad vapores obnoxios moderandos subscripserunt. - 11/12/2011 23h41
in orbe
Durbaniae, in urbe Austroafricana, consensus de calefactione universa moderanda praesto esse videtur. - 10/12/2011 12h33
scientiae
Studiosi artis medicae vaccinum creaverunt, quo mures experimentis viro Ebola affecti sanantur: quod in Africa centenos homines recentibus annis interfecit. - 07/12/2011 05h22
politica
Et in Croatia et in Slovenia factionibus laevis comitia victoriam hodie dederunt. - 05/12/2011 23h26
politica
In Aegypto tertius tantum civis factionibus non Islamicis suffragium non dedit. - 04/12/2011 20h27
politica
In Russorum comitiis factio Vladimiri Putin partem maiorem consensus amittit, dum partes communistica et dextera increscunt. - 04/12/2011 20h23
politica
In tota Russia, incipientes a remota Siberia propter horam differentem, cives comitiis intersunt ut senatum "Duma" vocatum deligant. - 04/12/2011 08h50
in orbe
In Burundi, civitate Medioafricana, latrones sororem catholicam Croatam et adiutorem Italicum furti gratia occiserunt, aliam sororem sauciaverunt. - 29/11/2011 00h44
politica
Catervae civium Aegyptiorum comitiis intersunt, ut post dictatorem expulsum legitime senatus deligatur. - 29/11/2011 00h34
in orbe
Foedus Arabicum Syriam punit, propter perturbationes vi repressas. - 27/11/2011 19h59
in orbe
Linter LXVII homines ex Africa Italiam versus advehens apud litus Apulum demersus est: quattuor victimae saltem numerantur. - 27/11/2011 13h31
politica
Kamal Ganzouri, cui novi regiminis Aegyptii institutio commissa est, ex populo forum Tahrir iam diu occupanti fidem petit. - 26/11/2011 01h07
politica
Milites qui Reipublicae Aegyptiae praesunt constituerunt comitia praesidentialia mense Julio proximo habenda esse, nam reclamationes in foro Tahrir non desinunt. - 22/11/2011 23h12
in orbe
Praeses Cubanus agricolis dedit licentiam ut ipsi deversoriis et cauponis qui periegesim exercent, fructus pomaque directe vendant. Monopolium statale de agricultura constringitur. - 22/11/2011 23h09
socialia
Monacha catholica, Valsha Jhon, 54 annorum, quae in Jharhkand (in Indiae regione septentrionali) 20 annos auxilium egenis ferebat, domi suae noctu interempta est. Incertus facinoris auctor. - 21/11/2011 20h27
in orbe
Iudicium coepit in tres duces Kmerum Rubrorum, qui multa centena milia Cambodiensium saevissime trucidaverunt. - 21/11/2011 20h20
politica
Factio popularis maiorem partem sellarum in senatu Hispanico occupabit. - 20/11/2011 21h00
politica
In Hispania die Solis comitia habita sunt ante die statutam: factio popularis putatur magnam victoriam consecutura esse. - 20/11/2011 19h47
in orbe
Cairi contra regiminis oppositores, qui forum Tahrir iam diu occupant, exercitus impetum fecit multos saucians, quattuor occidens. - 20/11/2011 19h34
in orbe
ONUs vigilantes de armis nuclearibus sollicitudinem suam patefaciunt, postquam diu consilia de vi atomica a rectoribus Persicis capta indagavit. - 18/11/2011 22h37
politica
Regimini Italico a Mario Monti ducto senatus superior fidem tribuit. - 17/11/2011 22h33
in orbe
Legatus Pacistanus in USA se a munere abdicat, accusatus quod USAe auxilium petierit contra patriae suae exercitum. - 17/11/2011 22h32
in orbe
Milites dissentientes exercitum Syrium prope Damascum aggrediuntur bellumque civile oriri possit; dissentientes exercitum, qui liber vocatur, crearunt. - 17/11/2011 17h31
politica
Angela Merkel: Europam difficillimos dies degere post secundum bellum mundamum, et reformationibus egere ut nationes eurone uti sua sponte desinant neque ab Unione discedant. - 15/11/2011 16h43
politica
Jordaniae rex Abdullah ab Anglicis diurnariis rogatus postulat, ut Syriacorum praesidens Bashar al-Assad a munere abdicet. - 14/11/2011 20h22
in orbe
Anders Behring Breivik, qui LXXII homines mense Julio in Norvegia occidit, ante iudices primum delatus est. - 14/11/2011 20h20
politica
Mario Monti, perito rerum oeconomicarum, mandatum est munus novi regiminis Italici constituendi, post abdicationem Silvii Berlusconi. - 13/11/2011 20h43
oeconomia
USAe praesidens nuntiat consilium ad regionem liberae mercaturae patefactam oceani Pacifici insulas litoraque includentem. - 13/11/2011 14h29
politica
Cras a munere se abdicabit Italiae minister primarius Silvius Berlusconi; novus gubernator forsitan erit magister peritus rerum oeconomicarum Marius Monti. - 11/11/2011 22h57
in orbe
In Propontide quinque viri navem Turcicam aggressi potiti sunt; quos investigatores Turcici putant Curdos esse, ducem rebellium Abdullah Ocalan in parva insula detentum liberaturi. - 11/11/2011 22h55
politica
Postquam diu acriter actum est, creatum est in Graecia novum regimen, a plerisque factionibus sustentum; novus minister primarius factus est Lucas Papademos. - 11/11/2011 22h50
in orbe
Annis duobus et viginti abhinc murum Berolinensem populus tandem delevit, signum libertatis dedit. - 09/11/2011 23h55
politica
Postquam Georgios Papandreou a munere discessit, novus Minister Primarius a Parlamento Graeco creandus est. - 08/11/2011 19h50
in orbe
Mortuis octo fossoribus, adiutores XLV fossores post sesquidiurnam captivitatem ex carbonis fodina in regione Sinensi Sa Men Xia salvos eduxerunt. - 05/11/2011 23h18
in orbe
Armati Islamici in duobus urbibus Nigeriae aedificia Christianorum et meschitam pyrobolis aggressi sunt, proelia cum exercitu committentes: centum saltem homines interfecti sunt. - 05/11/2011 22h57
politica
Minister primarius Graeciae Georgius Papandreou fidem obtinuit in senatu, se promittens cum oppositoribus de novo regimine constituendo pacturum esse. - 05/11/2011 08h07
in orbe
Copiosis imbribus rivi mediam Genuam, urbem Italiae septemtrionalis, inundaverunt domos cauponasque demergentes: tres pueri et quattuor adulti interierunt. - 04/11/2011 19h02
oeconomia
Albertus Alesina: non Graeciam sollicitare oportere sed Italiam, ibi grave esse periculum. - 02/11/2011 20h40
insolita
Foedus pedifollicum Iraniae perpetuum expulit duos pedilusores ob gestus indecentes: quorum unus puncto confecto exsultans per iocum nates sodalis tetigerat. - 01/11/2011 22h32
oeconomia
Postquam minister primarius Hellenicus Georgius Papandreou nuntiavit comitia apud Graecos habenda esse de severis consiliis oeconomicis, magnopere deminuti sunt indices fororum mercatoriorum in toto orbe. - 01/11/2011 22h25
in orbe
Post nuntium Palaestinam ut socium UNESCO, Ordinis Nationum Unitarum ad culturam servandam, acceptam esse, vehementissime reclamaverunt Israeliani, pecuniam denegaverunt Civitates Americae Unitarum. - 31/10/2011 21h09
politica
Auctoritates Libycae universitatis magistrum Abdel Rahim al-Kib ad tempus ministrum primarium delegerunt. - 31/10/2011 21h09
in orbe
Copiosis intempestivis nivibus operta est ora Atlantica Americae septemtrionalis, quam ob rem XXX centena milia domuum vi electrica carent. - 30/10/2011 23h39
in orbe
Apud urbem Palaestinam Rafah, in zona Gazae meridionali, sex armati gregis, qui Jihad Islamica appellatur, pyrobolis ab Israelianis deiectis occisi sunt.
Post cruentum Veneris diem, non desinentibus reclamationibus, oppositores regiminis Syriaci copias ex aliis nationibus intervenire postulant. - 29/10/2011 18h31
in orbe
Postquam ita Commonwealth decrevit, par condicio datur tam maribus quam feminis ad regalem honorem tribuendum. - 29/10/2011 00h46
politica
Factio Islamica moderata Ennahda partem maiorem sellarum senatoriarum accepit comitiis nuper habitis in Tunesia. - 28/10/2011 00h27
in orbe
In regione Lunensi et in Liguria orientali propter immanem eluviem decem circiter homines interiisse putantur, plurimi vici luto demersi sunt. - 27/10/2011 00h19
homines
Muarmmarii Gaddafii cadaver una cum filio suo Mo-Tassim inhumatum esse dicitur in quodam incognito loco intra Sahara solitudines, precibus Muslimis recitatis. - 25/10/2011 21h00
in orbe
CCLXV homines ob terrae motum in Turcia orientali interiisse narrantur, superstites sub divo secundam noctem agunt. - 24/10/2011 22h48
politica
Factio Islamica moderata confirmat se maiorem partem sellarum senatoriarum in Tunesia sibi comparavisse. - 24/10/2011 22h46
politica
Christina Fernández, Nestoris Kirchner vidua, iterum electa est Praeses Reipublicae Argentinae, et quantum interea putatur ex civibus centenis 53 suffragia accepit. - 24/10/2011 14h57
oeconomia
Bruxellis Consilium Europaeum convenit, unde admonitiones severae erga Graeciae et Italiae gubernatores veniunt, ut difficultates oeconomicae solvantur. - 24/10/2011 00h25
in orbe
Vehementi terrae motu affecta est Turcia orientalis, apud Persarum fines. - 24/10/2011 00h21
cultus
Pompeiis apud Portam Nolanam ob copiosos imbres decidit murus, haud longe a schola armaturarum ubi gravis ruina anno praeterito facta erat. - 22/10/2011 19h49
in orbe
Immani eluvie afficitur Thailandia, ubi etiam Bankokia demergi posse putatur. - 22/10/2011 19h44
in orbe
Grex tromocratorum ETA modo nuntiavit se post quattuor decennia, morte, dolore, tandem vi non usuros armaque posituros. - 20/10/2011 23h49
in orbe
Gaddāfī, ā rebellibus captō novam rempūblicam in Libyā īnstituentibus, mortuus est. Hic nuntius iam per orbem terrarum circumvolat. - 20/10/2011 20h18
oeconomia
Post Johannem Claudium Trichet, Italus Marius Draghi Kalendis Novembribus fiet praesidens Argentariae Europaeae, cum res oeconomicae gravi in discrimine versentur. - 19/10/2011 20h39
in orbe
Magno cum gaudio et populi concursu celebratur liberatio Gilad Shalit, captivi Israeliani, qui pro plurimis Palaestinis in vinculis detentis domum rediit. - 18/10/2011 23h38
oeconomia
Societas Batava lampadum electricarum et intrumentorum electronicorum fabricatrix Philips nuntiat XXXXV centenos operarios in toto orbe dimittendos esse. - 17/10/2011 23h38
in orbe
Armati Somali postulant, ut copiae Kenyanae gregem Al-Shabab repellentes ex Somaliae finibus recedant. - 17/10/2011 23h34
politica
Inter candidatos factionis socialisticae Franciscus Hollande electus est, ut Nicolai Sarkozy adversarius fiat ad Galliae sellam praesidentialem occupandam. - 16/10/2011 22h08
athletica
Gallici lusores cum Novae Zelandiae grege de follis ovalis principatu in mundano certamine septimana proxima certabunt. - 16/10/2011 22h05
in orbe
In multis totius orbis urbibus contra argentariarum mores reclamatum est; Romae gravibus dimicationibus deni et astyphylaces et reclamantes vulneribus affecti sunt.
Vehementer reclamatur in Iemenia contra rei publicae praesidentem: ibi hodie novem regiminis oppositores interierunt, complures sauciati sunt. - 15/10/2011 20h28
in orbe
Tripoli novi regiminis militiae cum pristino praesidenti fidelibus copiis proeliantur, magna cum cruoris effusione. - 14/10/2011 21h53
insolita
In Chilia, in via qua itur a litore ad Iacobopolim, die 12 Octobris multo mane, automataria 51 inter se colliserunt. Ibi 5 viatores perierunt, in quibus puer undecim annorum. Causa calamitatis, ut putatur, fuit fumus quo agricolae utuntur ne sationes et vites gelu laedentur. - 14/10/2011 00h52
socialia
In India septemtrionali quadringentae victimae, plerumque pueri et puellae, cerebri morbo affectae numerantur. - 12/10/2011 22h28
oeconomia
Praesidens Consilii Europaei Josephus Manuel Barroso coram senatu Europaeo consilium euronem servandum aptum descripsit. - 12/10/2011 22h24
oeconomia
Senatus Slovakiae reiecit regiminis consilium, ut maior vis pecuniae subsidio debilioribus civitatibus nummo Europaeo utentibus tribueretur. Ergo mox Slovakia regimine carebit. - 11/10/2011 23h42
in orbe
Catervatim Christianorum turmae Cairi exsequiis instantibus congregatae in militias iaculatae sunt, post multorum Coptorum hesternam caedem. - 11/10/2011 00h11
in orbe
Cruor effusus est Cairi, in Aegypti capite, cum reclamarent Christiani post templum Coptorum a Muslimis extremis succensum. - 09/10/2011 22h40
politica
Donaldus Tusk, minister primarius Polonorum factionis liberalis, adversarium Europhobum Jaroslaum Kaczynski putatur comitiis hodernis profligasse. - 09/10/2011 21h54
in orbe
Tribus mulieribus, id est praesidenti Liberiae eiusque concivi patronae necnon animosae mulieri Iemenitae feminarum virorumque iura defendentibus praemium pacis Nobeliano tributum est. - 08/10/2011 23h17
politica
Cras cives Poloni comitiis intererunt, quorum res oeconomicae quorum prosperrime procedunt.
Post diuturnam crisin factiones politicae Belgicae novum regimen creabunt. - 08/10/2011 23h12
homines
Honor in toto orbe tribuitur Stephano Jobs, societatis Mali (Apple) conditori, qui LVI annos natus pancreatis cancro obiit.
Heri in Statibus Unitis mortuus est Stephanus Jobs, qui industriam cyberneticam Apple condiderat et varia instrumenta computatralia feliciter excogitaverat feceratque. - 07/10/2011 00h18
oeconomia
Catervatim operarii et magistratus rei publicae Hellenicae vias foraque occupaverunt, reclamantes contra severissima consilia a Mensa Publica Europaea imposita. - 05/10/2011 23h40
in orbe
Immani caede ab armatis Islamicis perpetrata LXX homines Mogadisu, in Somalorum capite, occisi sunt, plurimi sauciati. - 04/10/2011 23h20
socialia
Bardulis, in oppido Apulo, repente corruit domus ubi clam operariae minima mercede texebant: quarum quattuor cum filia textrini domini perierunt. - 04/10/2011 23h17
in orbe
Amanda Knox et Raphael Sollecito, iuvenes iam condemnati quod Perusiae adolescentem Meredith Kercher saeve interfecissent, ab iudicibus provocationis iudicii absoluti et liberati sunt. - 04/10/2011 07h40
scientiae
Ob nimium aestum, foramen in ozonisphaera nuper creatum est supra Arctoum polum, sicut antea supra Antarctica: hoc nuntiant acta scientifica "Natura". - 02/10/2011 22h41
in orbe
Turmae Syrtes incolarum effugiunt, dum impetus rebellium in ultimam urbem Mahometo Gaddafi fidelem non desinit. - 02/10/2011 14h35
oeconomia
DCC Americani, qui cum multis milibus Novi Eboraci Muri Viam (Wall Street) occupaverant contra ditissimos concives reclamantes, in vincula coniecti sunt. - 02/10/2011 14h32
oeconomia
Lutetiae Graecorum praesidens Georgius Papandreou cum Gallorum et Collegii Europaei praesidentibus collocutus est, ut patriae suae pecuniae magna vis iterum commodetur. - 30/09/2011 20h59
in orbe
Acriter dimicatum est Homsae, in urbe Syriaca: cruentis perturbationibus octo saltem homines interiisse narrantur. - 30/09/2011 20h55
in orbe
In Afganistania occidentali ob pyrobolum displosum sedecim homines iter raeda facientes interierunt, plerumque adolescentes. - 27/09/2011 22h55
socialia
Mulier Saudita decem verberibus condemnata est, quod contra legem autoraedam duxisset. - 27/09/2011 22h50
in orbe
Syrtem vi ineunt rebelles, ubi dictator Gaddafi cum fidelibus suis resistere putatur, bello civili finem imposituri. - 26/09/2011 23h34
politica
Russorum minister primarius Vladimirus Putin nuntiat se iterum Russiae praesidentatui se candidatum anno proximo fore. - 24/09/2011 23h23
in orbe
Deni narrantur interiisse in Iemenia, perturbationubus minime intermissis. - 24/09/2011 23h19
politica
Palaestinorum praesidens Mahometus Abbas coram conventu universo Ordinis Nationum Unitarum perlegit postulationem perlegit, ut res publica Palaestinae agnoscatur: cui plerique plausere. - 23/09/2011 21h21
in orbe
Militiae regiminis Syriaci narrantur die Veneris, Muslimis sacro, post orationes publicas in reclamantium turbam sclopetavisse, cruorem iterum effundentes. - 23/09/2011 21h17
scientiae
Neutrini a Geneva usque ad Aprutium proiecti videntur citius quam lux iter perfecisse: quod experimentum Alberti Einstein comperta inopinate superare videntur. - 22/09/2011 23h03
in orbe
Burhanuddin Rabbani, olim Afganorum praesidens qui modo cum Talibanis de pace agebat, Kabuliae a tromocrata occisus est. - 20/09/2011 23h23
in orbe
Iemeniae perturbationibus ad praesidentem a magistratu depellendum, L saltem homines a militiis interfecti sunt. - 19/09/2011 20h33
oeconomia
POst graves deliberationes regiminis Hellenici erga magistratus et publicos operarios, Argentaria Mundana acrius impensas deminui postulat. - 19/09/2011 20h30
in orbe
Miliones Pacistanorum immani eliuvie afficiuntur, postquam Indi vallis ingentibus imbribus demersa est. - 18/09/2011 22h49
in orbe
India septemtrionalis et Nepalia vehementi terrae motu quassae sunt, ubi XI victimae numerantur. - 18/09/2011 22h46
insolita
In Nevada aeronavis II bello mundano exstructa, quae spectaculi gratia coram spectatores circumvolabat, inopinate decidit tres homines occidens, plurimos vulnerans. - 17/09/2011 16h34
in orbe
Consilium, quod ad tempus Libyam regit, Sirtem obsident, ultimum refugium Gaddafianorum fidelium. - 16/09/2011 07h49
politica
Primum femina regimen Danorum ductura est, postquam parti socialisticae eiusque sociis suffragia victoriam tribuerunt. - 16/09/2011 07h45
politica
Helle Thorning Schmidt, quae partis laevae favet, putatur Daniae gubernatrix fore, comitiis hodie habitis. - 15/09/2011 23h07
oeconomia
In Statibus Unitis numerantur plus quam 40 miliones egenorum, qui rebus necesariis carent. Huius rei causa putatur contractio oeconomica qua Natio Septentrioamericana afficitur. - 14/09/2011 18h34
in orbe
Post celebrationes decimi diei anniversarii a caede Turrium Geminarum, per interrete diffunduntur novae minae tromocraticae contra populos occidentales. - 13/09/2011 08h07
in orbe
In Galliae furnace fusoria, ubi metalla parva radioactivitate polluta conflantur, displosio facta est; nullum periculum inde incolis exortum esse adfirmant auctoritates. - 13/09/2011 08h03
in orbe
Ante decem annos aeronaves in Geminas Turres et in Pentagonum directae immanis hominum caedis causa fuerunt: quod factum hodie toto in orbe commemoratur. - 11/09/2011 08h37
cinemata
Venetiis "Faustus" opera filmica Russi Alexandri Sokurov Leonem aureum in certamine cinematographico obtinuit: ubi narratio refertur operae praeclarae Wolfgangi Goethe. - 11/09/2011 08h34
in orbe
Acerrime certatur apud oppida Bani Walid et Syrtem, interea appropinquatur tempus a rebellibus constitutum ut milites Gaddafi fideles se dedant. - 09/09/2011 19h23
athletica
Grex alsulegicus (ice hockey) Russus Lokomotiv dum supra mediam Russiam volat totus interiit propter aeronavim desuper praecipitatam. - 07/09/2011 20h17
in orbe
Fautores Gaddafiani narrantur in Nigerum ex Libya migrare, auri et pecuniae magnam vim secum ferentes.
Incendia in Texa pluviae defectu desiccato mille circiter domos combusserunt. - 06/09/2011 20h26
oeconomia
Cives Israëliani catervatim contra iniquitatem opum partitionis reclamant: numquam tanta multitudo a re publica condita in urbium vias foraque descenderat. - 04/09/2011 15h28
in orbe
Vehemens procella Japoniam occidentalem percussit, plurimi vici demersi sunt, incolae imbris et fluminum vi interfecti. - 04/09/2011 15h27
in orbe
Turcarum regimen legatum Israëlianum domum reiecit, quod ex nationis illius rectoribus venia petita non est post adgressionem in naves ad Gazam contendentes. - 03/09/2011 23h00
oeconomia
Praesidens Civitatum Americae Unitarum differt consilia iam definita ad aëris pollutionem deminuendam, ne oeconomiae patriae suae noceat. - 03/09/2011 22h56
in orbe
Mahometus Gaddafi ex pugna contra rebelles minime recedere vult; interea regimen nuper institutum ex dictatoris fautoribus armorum deditionem postulat.
Vir Italicus cum uxore sua comprehensus est, qui ab indagatoribus putatur ex Silvio Berlusconi magnam pecuniae vim extorsisse, ne eiusdem scortorum frequentationem patefaceret. - 01/09/2011 21h46
in orbe
Sine intermissione Tripoli pugnatur; IV diurnariis Italicis libertas restituta est. - 25/08/2011 22h17
oeconomia
Post conditoris officinae computatralis Apple (quod Latine "Mālum" significat) recessum gravi morbo aegrotantis, pretium societatis particulae singulae valde deminutum est. - 25/08/2011 22h15
in orbe
Dum Mahometus Gaddafi cotidie ex ignoto loco fautores suos ad resistendum adhortari pergit, in Tripolis viis dimicatur; quattuor diurnarii Italici Zaviae abrepti sunt.
Dux quidam custodum publicorum Russiae comprehensus est, quod indagatores eum suspicentur Annae Politkovskaia animosae diurnariae ante lustrum Moscuae interfectae correum esse. - 24/08/2011 22h59
in orbe
In USA ingens terrae motus, ex Virginia ortus, regiones orientales quassit: in duobus magnis aeriportibus volatus aliquandiu interdictus est. - 23/08/2011 23h16
homines
Novi Eboraci tribunal iudicavit accusationes gravissimas in Dominicum Strauss Kahn, qui stupri reus habebatur, falsas esse eumque liberavit. - 23/08/2011 23h12
in orbe
Tripoli rebelles acerrime cum militibus Libyum praesidenti fideles certant, ut potestatem certe et definite sibi comparent. - 22/08/2011 21h22
in orbe
Cruente in Tripolis viis certatur, postquam rebelles urbem capturi ex portis occidentalibus inierunt. - 21/08/2011 21h34
religio
Creberrima missa, pontifex Romanus Benedictus XVI Madriti coram multa milia iuvenum et adolescentum finem imposuit conventui iuventae mundano. - 21/08/2011 21h32
in orbe
Viginti saltem reclamantes interfecti sunt in Syria, postquam regimen USAe praesidentem Assad hortatum est, ut magistratu se abdicet.
Et in Afganistania et in Pacistania Veneris die cruentae caedes tromocraticae factae sunt. - 19/08/2011 22h59
in orbe
Myriades Indicorum urbium vias occupant, liberationem Annae Hazare captivi reclamantes, qui vehementer contra regiminis et magistratuum corruptelam repugnaverat. - 18/08/2011 00h07
oeconomia
Rectores summi Galliae et Germaniae, qui Berolini convenerunt, coniunctae rerum oeconomicarum Europaearum gubernationi favent. - 16/08/2011 20h49
in orbe
Militiae duci Mahumeto Gaddafi fideles Zaviam, oppidum occidentalem a rebellibus occupatum, obsidione claudunt. - 16/08/2011 20h47
in orbe
Multa milia Palaestinorum Laodicea effugiunt, a militibus regiminis Syriaci sine intermissione percussa. - 15/08/2011 21h01
oeconomia
Google, magna societas interretialis, nuntiat se XII milibus dollariorum milionum Motorolam, telephoniorum mobilium auctricem, comparasse. - 15/08/2011 20h57
in orbe
Regimen Syriacus Laodiceae navibus rebelles aggressus est, XX circiter occidens. - 14/08/2011 21h27
cinemata
Pellicula filmica "Portas fenestrasque aperire" auctor Helvetoargentinus Milagros Mumenthaler Pardum auratum Locarni sibi comparavit. - 14/08/2011 21h24
oeconomia
Praesidens collegii Europaei Hermannus Van Rompuy exsultat ob consilia regiminis Italici de aere alieno deminuendo: quae sperat nummo Europae communi adiutorio fore. - 14/08/2011 21h19
in orbe
Acies regiminis Syriaci in Deir al-Zour, oppidum Syriae orientalis, impetum fecerunt, denos reclamantes occidentes.
XL homines in vincula coniecti sunt Londinii, post tumultus et vastationes factas Totenhamiae, in insula septemtrionali. - 07/08/2011 21h57
oeconomia
In plerisque foris mercatoriis indices deminui pergunt, nam non desinit timor dubiarum rerum tam in America quam in Europa. - 05/08/2011 22h23
in orbe
Hama expugnata, multitudines Damasci, in capite Syriae, contra cruentam oppressionem regiminis reclamant: XIII homines hodie interiisse referuntur. - 05/08/2011 22h18
oeconomia
Pessimus dies in foris mercatoriis mundanis hic fuit a multis annis, praesertim Novi Eboraci, propter timores de USAe, Hispaniae et Italiae aere alieno. - 04/08/2011 23h48
in orbe
Retia televisifica et Aegyptiaca et satellitibus diffusa initium iudicii contra praesidentem Hosnim Mubarak late divulgaverunt. - 04/08/2011 23h44
in orbe
Milites Syriaci pergunt Hamam, oppidum rebelle, obsidione cingere.
Karaci, in urbe Pacistaniae meridionalis, unus et triginta homines ob tumultus phyleticos occisi sunt. - 02/08/2011 23h25
in orbe
Currus ferrei iterum in Hamam, oppidum Syriacum, impetum fecere; interea ONUs consilium securitatis de re acturum sunt. - 01/08/2011 22h24
in orbe
In Turcia prope Ancyram inventum esse creditur Philippi apostoli sepulcrum, qui a Romanis saec. I ibi necatus erat.
Die 28 m. Iulii Ollanta Humana, cui suffragiis faverunt, rempublicam Peruvianam Praeses publice potitus est. Iuravit, tamen, in Constitutionis litteras, quae nondum vigent. Inde multis admiratio et querela. - 29/07/2011 21h01
in orbe
Sollemnes ritus in omnibus Norvegiae templis Christianis victimarum honoris gratia habiti sunt; in Asloae cathedrali rex, regina et minister primarius ritui adfuerunt.
Andreas Behring Breivik confessus est se reum caedium Norvegarum, adfirmans se nullo adiuvante egisse. - 24/07/2011 21h45
homines
Amy Winehouse, cantrix praeclara Anglica diu pharmacis illicitis et alcohole affecta, XXVII annos nata Londinii obiit. - 24/07/2011 21h38
in orbe
Andreas Behring Breivik, vir XXXII annos natus, putatur ambarum caedium Norvegicarum reus fuisse; indagatores eum faciunt nazistarum opinionum fautorem. - 23/07/2011 10h45
in orbe
Victimae caedium hesternarum et in media Asloa et in insula Utoeya perpetratarum in horas increscit. - 23/07/2011 09h15
in orbe
Undecim saltem homines occisi sunt in Norvegia: Asloae propter immanem diruptionem, in proxima insula cruento adgressu. - 22/07/2011 21h55
in orbe
Asloae, in Norvegorum capite, immanis displosio facta est apud sedes actorum diurnorum VG et ministri primarii. - 22/07/2011 16h38
oeconomia
Bruxellis rectores Europae de Graecia servanda disputant: de aeris alieni restitutione proroganda et de novis pecuniae solutionibus agitur. - 21/07/2011 18h45
in orbe
Rudolphi Hess reliqua, Adolphi Hitler legati, ab auctoritatibus exhumata et ex sepulcro ablata sunt, ne monumentum meta peregrinationum neonazistarum fiat. - 21/07/2011 18h30
in orbe
Magna pars Civitatum Americae Unitarum aestu insolito laborat; quapropter iam XXII homines iam interiisse referuntur. - 21/07/2011 18h22
in orbe
Robertus Murdoch coram senatoribus Britannicis se terrore et pudore affectum esse confessus est, cum didicisset telephonium adolescentulae cuiusdam occisae ab actis diurnis "News of the world" auscultatum esse. - 19/07/2011 17h18
in orbe
Duces societatis communicatoriae News Corporation a senatoribus Britannicis de telephoniis illicite auscultatis interrogabuntur. - 19/07/2011 09h55
oeconomia
Auri uncia ultra MDC dollariorum pretio venit, id est XL eurones, quod numquam prius evenerat, nam magna sollicitudi fora mercatoria perturbat propter ingens aes alienum ditissimarum civitatum. - 19/07/2011 09h54
homines
Sollemniter Vindobonae celebratae sunt exsequiae Othonis Absburgici, ultimi heredis domus regiae Austriacae. - 16/07/2011 18h08
scientiae
Duo viri Alascani condemnati sunt, quod dentes eburneos centum odobenorum contra legem vendidissent. - 16/07/2011 18h03
socialia
Uno anno abhinc viget in Argentina lex de matrimoniis homosexualium, quorum super duo milia et quingenta iam celebrata sunt. - 16/07/2011 13h11
in orbe
Kandahare, in urbe Afganistaniae meridionalis, Ahmad Wali Karzai praesidentis frater a milite sui custodiae addicto interfectus est. - 12/07/2011 23h39
oeconomia
Societas aestimatoria Moody's aes alienum Hiberniae ad infimum gradum deiecit. - 12/07/2011 23h37
in orbe
Praesidens USAe Baracus Obama constituit auxilia exercitui Pacistano retinere, dubitans de regiminis fidelitate post Osamam bin Laden enectum. - 10/07/2011 17h25
in orbe
In Afganistania occidentali comperta sunt septem cadavera capitibus obtruncata hominum ex societate DAFA appellatae, quae sibi proponit pyrobola sepulta comperire ne quis forte displosione pereat. - 10/07/2011 17h19
politica
Tribunal Italicum Fininvest, societatem Silvii Berlusconi, DLX milionibus euronum multavit, quod ante XX annos illicite competitori damna attulisset. - 09/07/2011 17h31
in orbe
Vapore lacrimigeno et aqua proiecta repressa est perturbatio Kualae Lumpuriae, in capite Malaesiae. - 09/07/2011 17h28
in orbe
Parlamentum Catalaunicum ludos taurinenses prohibuit. Qui ludi Hispanicis moribus adhaerebant. - 07/07/2011 21h15
in orbe
Tribunal Italicum novem viros Germanos ad perpetuam captivitatem absentes condemnavit, qui caedes immanes apud Mutinam bello mundano secundo perpetraverunt. - 07/07/2011 07h56
politica
Yingluck Shinawatra, Thaiorum praesidentis oppositrix, obtinuisse dicitur sellam ministri primarii suffragiis hodie in Thalilandia habitis. - 03/07/2011 21h24
in orbe
In Italica valle Segusii, haud longe a finibus Galliae, acriter dimicationes factae sunt custodum pubicorum et reclamantium, qui contra cuniculi ferriviarii exstructionem repugnant. - 03/07/2011 21h13
in orbe
Belfast, in urbe austrohibernica, tumultus inter catholicos et unionistas facti sunt. - 02/07/2011 17h24
homines
Fertur Dominicum Strauss-Kahn posse insontem e iudicio evenire et accusatricem esse mentitam, quae etiam pecuniam ob hanc rem acceperit. - 01/07/2011 20h29
oeconomica
Senatus Hellenicus adprobavit severa regiminis proposita ut aes alienum ab aliis Europaeis civitatibus recipieret. - 30/06/2011 23h20
in orbe
Tribunal mundanum de Libani praesidentis interfectione investigans, quattuor homines accusat extremarum factionum islamicarum fautores. - 30/06/2011 23h16
in orbe
Unionis Africanae praesidens Jean Ping palam condemnavit Gallos, qui arma rebellibus Libycis de aeronavibus deiecerunt. - 30/06/2011 23h12
oeconomia
Si totum Graeciae debitum,, quod est dollarum 470.000 miliones, per capita computatur , tunc singulis incolis solvenda essent dollarum 41 milia. - 29/06/2011 20h23
in orbe
Decem saltem homines interierunt Kabuliae, in capite Afganorum, postquam homicidae sui interfectores in sumptuoso deversorio displosi sunt. - 28/06/2011 23h39
in orbe
Multa millia profugorum ex Somalia in Kenyam et Aethiopiam singulari siccitate confugiunt. - 28/06/2011 19h38
in orbe
Res publica Libyca reiecit accusationem tribunalis mundani Hagensis contra Mahometum Gaddafi, adfirmans nullam auctoritatem iudicibus agnoscendam esse. - 27/06/2011 23h47
homines
Dubitatur de valetudine Hugonis Chavez, praesidentis Venetiolae, cum per duas septimanas publice non apparuerit postquam in insula Cuba eum chirurgus curaverat. - 26/06/2011 18h41
oeconomia
Marius Draghi, qui adhuc Italiae argentariae publicae praesidens fuit, a rectoribus Europaeis faventibus senatoribus creatus est praesidens argentariae Europaeae. - 26/06/2011 18h36
socialia
Neglecta sententia ecclesiae catholicae in Novo Eboraco, creberrima USAe civitate, adprobata est lex qua posthac licebit homosexualibus nubere. - 25/06/2011 16h42
in orbe
Caedes immanis perpetrata est in nosocomio Afganistaniae orientalis: pleraeque victimae aegrotantes ipsorumque propinqui sunt. - 25/06/2011 16h34
homines
Domi suae Angelopoli, in urbe Californiae, iam diu aegrotans mortem obiit Petrus Falk: qui celeberrimus factus erat ut "investigator Columbo". - 25/06/2011 00h08
in orbe
Vehemens terrae motus Alascam quassit; nemo tamen interiisse refertur. - 25/06/2011 00h05
homines
Oppositor Sinensis Ai Weiwei, praeclarus architectus stadii Olympici "Avis Nidi" appellati auctor, qui opiniones dictaturae contrarias patefecerat, post captivitatem ab auctoritatibus Sinensibus liberatus est. - 23/06/2011 00h05
in orbe
Auctoritates civitatis Dakotae septemtrionalis incolas oppidi Minot iusserunt domos suas quam citissime relinquere, nam flumen Souris ex aggeribus erumpere posse putatur. - 23/06/2011 00h01
oeconomia
Regimen Hellenicum fidem renovatam a senatoribus adeptum est, cum de condicionibus oeconomicis ab Unione Europaea impositis ageretur. - 22/06/2011 00h58
homines
Helena Bonner duodenonaginta annos nata mortua est, quae cum viro suo Andrea Sakharov praeclaro physices studioso contra regimen communisticum Sovieticum pro hominum iure pugnaverat. - 20/06/2011 18h37
in orbe
Ictus cruentus aeronavium occidentalium quinque saltem homines in Tripolitana domo interfecerunt. - 19/06/2011 11h37
in orbe
Hamis Karzai Afganorum praesidens patefacit colloquia coepta esse Americanorum cum Talibanis.
Copiae Syriacae Turcarum finibus appropinquant, ubi turmae oppositorum et reclamantum confugerunt. - 18/06/2011 17h27
politica
In Italia exitus quattuor referendorum patenter ostendunt, Silvii Berlusconi consilia de vi nucleari, de aquarum possessione et de iudiciis ministrorum intermittendis electoribus repugnare. - 14/06/2011 05h57
oeconomia
Graecia putatur ab agentura aestimatoria Standard & Poor's aes alienum suum ingens minime solutura esse. - 14/06/2011 05h49
politica
In Italia referenda habentur, quibus cives de vi nucleari adhibenda, de aquarum publica possessione et de ministris in ius non arcessendis deliberabunt.
In Turcia suffragia feruntur ad senatum eligendum: minister primarius Recep Tayyip Erdogan sperat se tertio electum fore. - 12/06/2011 16h55
homines
XXIV milia epistoliorum electronicorum Sarae Palin patefactae sunt: quae omnia aere publico persoluta opiniones et litteras privatas non publicandas divulgant mulieris, cum gubernatrix Alascae et candidata praesidentis vicaria esset. - 11/06/2011 11h36
in orbe
Copiae duci Gaddafi fideles Misratam adgressae XXII homines occiderunt, LX saltem vulneraverunt. - 11/06/2011 11h26
in orbe
Praesidens Colombiae legem proposuit, qua XL circiter centena milia victimarum diuturni belli civilis persolvantur. - 11/06/2011 11h21
in orbe
Yemeniae praesidens Ali Abdullah Saleh gravibus vulneribus affectus est postquam eius aedes pyrobolis deiectis coniectae sunt. - 07/06/2011 22h32
in orbe
Mons ignivomus Chiliensis Puyehue-Cordon-Caulle lapillos et cineres evomere coepit, aeronaves vetans ne super Americam australem supervolent. - 07/06/2011 22h28
politica
Ollanta Humala qui olim fuit in exercitu officiarius, de comitiis Peruvianis paucis super domina Fujimori suffragiis victor evenit. Ei nunc sunt declarationes políticae placanda et fiducia restituenda ne oeconomia recedat. - 06/06/2011 22h17
in orbe
Vigiles maritimi Tunesiae XXVI corpora exanimata demersorum e mari traxerunt: linter enim octingentos profugos Italiam versus transvehens naufragium fecit, quorum quingenti tantum servati sunt. - 05/06/2011 22h43
scientiae
Auctoritates Germaniae putant Escherichiae coli contagionem ex soiae germinibus exortam esse. - 05/06/2011 22h31
politica
Uno diem postquam vulneratus erat, praeses terrae Yemen, Alí Abdalá Saleh, effugit in vicinam Arabiam Saudicam. - 05/06/2011 08h22
oeconomia
Agentura aestimatoria Moody's putat Graeciae aes alienum lustro proximo difficillime resolutum iri. - 02/06/2011 23h56
in orbe
Copiae Syriacae pyrobolis oppidum Rastan conicierunt, XV saltem homines interficientes; oppositores interea concordes postulant ut praesidens a munere abdicet. - 02/06/2011 23h53
scientiae
Ordo mundanum ad salutem tuendam (WHO) nuntiat genus Escherichiae coli in Germania agnitae, quo multi in Europa renibus et sanguine laborant, nonnulli interierunt, numquam antea compertum esse. - 02/06/2011 16h30
socialia
Agentura ONUs quae infantium ius defendit UNICEF denuntiat in Syria recentibus perturbationibus a custodibus publicis triginta pueros et puellas sclopetationibus occisos esse. - 01/06/2011 18h50
scientiae
In Bonaëropoli, urbe Argentinae capite, lege vetitum est salinum in mensis apponere pransoribus, ne cives obesitate affligantur. - 01/06/2011 18h43
oeconomia
Regimen Germanicum constituit omnes electrificinas nucleares ab anno MMXXII deserenda esse. - 30/05/2011 23h47
politica
Mediolani et Neapoli, in magnis urbibus Italicis, praefecti a Silvio Berlusconi fulti cladibus ingentibus profligati sunt. - 30/05/2011 23h45
in orbe
Dum Singiduni (Beograd) pro Radki Mladic libertate reclamatur, ipse se insontem caedium Srebrenicae factarum adfirmat; qui quam primum in Hagae tribunal deferetur. - 29/05/2011 22h52
socialia
Melitae, in insula Medii Maris, populus suffragio deliberavit divortium posthac licitum fore, neglecta vehementi ecclesiae catholicae reiectione. - 29/05/2011 22h44
in orbe
Aeronavis NATOnis in Afganistania meridionali quattuordecim incolas inermes, duas videlicet feminas et duodecim pueros puellasque, erroris gratia ictu desuper noctu interfecit. - 29/05/2011 10h55
in orbe
Ratko Mladic, horrendorum facinorum bello Jugoslavo perpetratorum accusatus, comprehensus est: quem Serborum respublica ante tribunal Hagense translatura est. - 26/05/2011 22h48
in orbe
Aeriportus Sanae, capitis Iemeniae, praeclusus est propter dimicationes exercitus et rebellium. - 26/05/2011 00h03
in orbe
Aeriportus Sanae, capitis Iemeniae, praeclusus est propter dimicationes exercitus et rebellium. - 25/05/2011 23h56
in orbe
Beniaminus Netanyahu, Israelis minister primarius, coram senatu Americano negat populum suum intra fines ante XLIV annos occupatos recessurum esse. - 24/05/2011 23h09
in orbe
Hosnis Mubarak cum duobus liberis suis ante iudices deferetur, caedis effusionis libidinis accusatus. - 24/05/2011 23h06
in orbe
Turbo vehementissimus civitatem Americanam Missuriam flagellavit, multos incolas occidens. - 23/05/2011 21h40
in orbe
Oppidum Sudanense Abyei a militibus septemtrionalibus vastatum et incensum est. - 23/05/2011 21h36
cinemata
Canuae Palma Aurea tributa est pelliculae filmicae Terentii Malick auctoris Americani, cuius titulus est "Arbor vitae". - 22/05/2011 23h11
politica
In Hispania factio socialistica graviter profligata est suffragiis in multis regionibus et urbibus die Solis habitis. - 22/05/2011 23h05
in orbe
In Islandia auctoritates vetant, quominus aeronaves in caelum extollantur, propter ingentem eruptionem maximi montis ignivomi Grimsvotn. - 22/05/2011 23h02
in orbe
In Argentina aeronavis super Patagoniae montes supervolans noctu decidit: nullus viator salvus est. - 19/05/2011 19h05
in orbe
Iudices requirentes tribunalis Hagensis postulat ut praesidens Libyum Mahometus Gaddafi eiusque secundus natus in vincula coniciatur propter civium caedes comprobatas. - 16/05/2011 22h20
politica
Suffragia magnarum Italicarum urbium, e. g. Mediolani et Tergestis, favorem plerumque factioni sinistrae tribuunt. - 16/05/2011 22h15
homines
Praesidens Argentariae mundanae Dominicus Strauss-Kahn impetus sexualis accusatur: qui candidatus fore putabatur partis socialisticae Gallicae. - 15/05/2011 20h28
in orbe
Ductores religiosi Islamici (imam) Libyci civitatibus Europaeis et Arabicis minantur post caedem hesternam Bregae factam, caedes immanes praenuntiantes. - 14/05/2011 23h02
in orbe
Andreas Sannikov, olim minister Rutheniae rerum exterarum qui anno praeterito cum praesidente Alexandro Lukashenko de magistratu supremo certaverat, ob seditionem quinque annorum custodiae condemnatus est. - 14/05/2011 22h45
in orbe
Corruptelae accusata in vincula reducta est uxor Hosnis Mubarak, olim Aegyptiorum praesidentis. - 13/05/2011 22h46
in orbe
In Pacistania armati Talibani duas caedes perpetraverunt, Osamae bin Laden mortem ulciscentes: LXXX victimae numerantur. - 13/05/2011 22h45
in orbe
Terrae motu quassa est Hispania meridionalis, praecipue Eliocroca, ubi aliquot incolae interiisse narrantur. - 12/05/2011 07h20
in orbe
Custodes publici Athenis cum reclamantibus dimicaverunt et vapores lacrimigenos disperserunt: qui contra regiminis severa consilia oeconomica dissensionem suam demonstrabant. - 11/05/2011 21h20
in orbe
Milites Mexicani duodecim socios gregis drogimercatorii apud lacum Milvum, haud longe ab USAe finibus, occiderunt. - 10/05/2011 21h53
in orbe
In Damasci suburbio occidentali sclopetatur, postquam exercitus transitum reclamantibus praeclusit. - 09/05/2011 22h45
athletica
Athleta Belgicus Waltherius Weylandt in Italiae Circumitione Birotaria decidit et calva fracta interiit. - 09/05/2011 22h44
in orbe
Quadringenti profugi, qui ex Libya lintre piscatoria Italiam attingere conati erant, vitam periclitantes a vigilibus maritimis Italicis apud oras Lopadusae servati sunt - 08/05/2011 22h41
in orbe
Post cruentam aggressionem Muslimorum contra Christianos, minister iustitiae Aegyptiorum nuntiat regimen graviter consulturum esse in omnes, qui vi rei publicae minitantur. - 08/05/2011 22h21
homines
Praeclarus lusor pilamallei (golf) Severus Ballestreros gravi tumore aegrotans LIV annos natus mortuus est. - 07/05/2011 22h10
in orbe
Acriter pugnatur Kandahare, in magna urbe Afgana, magna cum cruoris effusione inter armatos Talibanos et regiminis copiis. - 07/05/2011 21h50
in orbe
Al Caeda in situ interretiali Osamae mortem confirmat, Americanis maledicens et minitans. - 06/05/2011 15h35
in orbe
Societas humanitaria Syriaca regimen accusat cruentae caedis per decem dies perpetratae Derae, in oppido meridionali. - 05/05/2011 23h23
oeconomia
Minister oeconomiae Lusitaniae patriam suam nuntiavit propter ingens aes alienum in angustias mox decasurum esse. - 05/05/2011 23h19
in orbe
Adfirmant Americani Osamam bin Laden inermem a militibus deprehensum esse, restitisse denique occisum esse. - 03/05/2011 22h14
in orbe
Turbo vehemens Achelandiam, urbem Novae Zelandiae, percussit virum interficiens, plurimos vulnerans. - 03/05/2011 20h23
in orbe
Osama bin Laden, dux tromocratarum gregis islamisticae Al-Qaeda, necatus est in Pachistania a militibus delectis US-Americanis. - 02/05/2011 19h51
religio
Ingenti cum fidelium concursu Johannes Paulus II, qui pontifex Romanus ante sex annos mortuus est, in basilica sancti Petri sollemniter proclamatus est beatus. - 01/05/2011 15h35
in orbe
Missilibus in Tripolim deiectis occisus esse refertur minimus ex filiis Mahumeti Gaddafi, qui Italiae eiusque praesidenti caedes minitatur. - 01/05/2011 09h47
in orbe
NATO nuntiavit legatos suos nulla colloquia cum regimine Libyco coepturum esse, donec desinant aggressus in inermes cives. - 30/04/2011 23h19
in orbe
In Aegypto Fratres Muslimi, grex Islamicus extremus, constituerunt se suffragiis Septembribus interfuturos esse ut "Factionem Libertatis et Ju stitiae" - 30/04/2011 23h17
in orbe
USAe praesidens Baracus Obama condolens regiones orientales visitat, ubi procella turbinea damna immania attulis trecentos incolas occidens. - 29/04/2011 23h39
homines
Princeps Anglicus Wilhelmus eiusque mulier Catharina osculo in regia Buckinghamensi coram populo celebrante mutuum amorem confirmant. - 29/04/2011 23h37
in orbe
In caupona mediae urbis Marrakesiae, in Maroco, diruptum est pyrobolum inexspectatum: XV interfecti sunt, quorum XI advenae. - 28/04/2011 20h18
in orbe
Regnum Coniunctum, Italia et Gallia sanctiones in Syriam postulant, postquam exercitus contra multitudinem reclamantium sclopetaverat. - 26/04/2011 23h45
homines
Aetate provectus obiit Gundisalvus Rojas, poeta Chiliensis anno MMIII praemio Cervantes exornatus; qui postquam dictatura in patria dominari coeperat exul fugit. - 25/04/2011 23h25
in orbe
In Syria die Veneris 70 cives sunt mortui cum motus agebatur contra regimen Basharis al Assad. Poscunt libertatem et dignitatem atque mutationem pacificam et democraticam. - 25/04/2011 23h13
homines
Norio Ohga, qui societati Sony diu praefuit et pater disci compacti (CD) habetur, LXXXI annos natus mortem obiit. - 24/04/2011 23h33
in orbe
Pyrobola a militiis Mahumeti Gaddafi missa in Misratam, urbem a rebellibus Libycis conquisam, decidere non desinunt.
LVII homines saltem in Sudania meridionali, a septemtrione dividenda, occisi sunt: numquam intermissae sunt dimicationes rebellium et copiarum regularium. - 24/04/2011 23h27
religio
Primum pontifex Romanus Benedictus XVI spectatorum interrogationibus in emissione televisifica respondit. - 22/04/2011 23h22
in orbe
In regione Cambodiae Thailandiae finitima tam acriter certatur, ut multi vulnerati sint, sex occisi. - 22/04/2011 23h21
in orbe
Civitates Americae Unitae fucos ad Libyen percutiendam mittent, dum bellum intestinum non desinit. - 21/04/2011 23h49
oeconomia
Britannicum Petroleum (BP) nuntiat se mille miliones dollarorum largiturum esse, ut damnis petroleo ante annum effuso genitis remedium afferat: pecunia Alabamae Floridae Ludovicianae Mississippi et Texae dabitur. - 21/04/2011 23h46
oeconomia
Primum post memoriam gentium aurum 1.500 US-dolariis venum it per unciam. - 20/04/2011 13h25
politica
Fidelis Castro affirmavit se factionem communisticam Cubanam in posterum non esse recturum. Hoc in contione eiusdem factionis dixit. - 19/04/2011 15h50
oeconomia
In negativam a stabili mutavit perspectivam aestimationis (AAA) oeconomiae USA agentura aestimatoria Standard & Poor's, quae putat lacunam aerarii publici difficillime sartum iri ob rixas inter factiones republicanorum et democratarum. - 19/04/2011 10h44
in orbe
Fortunatus Jonathan, nuper praesidens Nigeriae creatus, fautores suos et oppositores hortatur ut finem violentiae in regionibus septemtrionalibus exortae imponant. - 18/04/2011 23h43
politica
Factio Laurentio Gbagbo fidelis, a militia adversarii sui capti, dimicationum finem postulat ut Litoris Eburnei restitutio incipiat. - 17/04/2011 08h37
in orbe
Carolina septemtrionalis et meridionalis vernis procellis affliguntur, quae XXII victimis post se relictis oras Atlanticas petunt. - 17/04/2011 08h33
politica
Cives Nigeriae novum rei publicae praesidentem eligunt: de supremo magistratu Fortunatus Jonathan hodie officio perfungens et Mahumetus Buhari certant. - 17/04/2011 08h18
oeconomia
Magnae societates saponificae Unilever et Procter & Gamble CCC milionibus euronum multantur, quod clam lomentorum pretium Europaeis emptoribus imponendum coniunctim statuerint. - 14/04/2011 00h02
homines
Nonnullas horas postquam ob infarctu myocardii in nosocomio adportatus erat, prior praeses Aegypti Hosni Mubarak a biocolytis apprehensus est, corruptelae accusatus. - 13/04/2011 10h20
homines
Cordis ictu laborat Hosnis Mubarak, Aegyptiorum praesidens a dignitate depulsus. - 12/04/2011 23h52
in orbe
Laurentius Gbagbo, praesidens Litoris Eburnei suffragiis profligatus, Abidiane comprehensus in vincula reductus est. - 12/04/2011 00h15
politica
In ea etiam intererit candidatus qui secundum locum obtinuit, scilicet domina Fujimori, nam Petrus Paulus Kuczysnki tertius evenit et malum exitum comitialem iam agnovit.
Ollanta Humala victor discedit in comitiis Peruvianis, sed, quoniam maioritatem absolutam non est adeptus, nova suffragatio habebitur die 5 mensis Iunii. - 11/04/2011 23h59
politica
Hosnis Mubarak, qui ex sella praesidentiali Aegyptiorum ante duos menses expulsus est, negat se suamque familiam illicite quoquo modo egisse. - 10/04/2011 16h12
politica
Islandiae cives pactionem a regimine suo suffragiis reiecerunt, qua Islandia versuram a Regno Coniuncto et Batavia acceptura esset. - 10/04/2011 09h36
in orbe
Copiae fideles Laurentio Gbagbo caput Litoris Eburnei Abidianem partim reconquisiverunt. - 09/04/2011 21h34
homines
Sidney Lumet, praeclarus auctor cinematographicus Americanus, LXXXVI anno natus mortem obiit. - 09/04/2011 21h31
in orbe
Darae, in oppido Syriaco, XXIII reclamantes interfecti esse referuntur, cum in tota Syria tumultus contra gubernatores non intermittantur.
Braziliani in luctu sunt, postquam duodecim pueri et puellae a singulo sclopetatore in Fluminis Januarii schola occisi sunt. - 08/04/2011 22h48
oeconomia
Regimen Lusitaniae LXXX miliones euronum ab argentaria Europaea accipiet, ut rei publicae aes alienum ingens dissolvatur. - 08/04/2011 22h39
scientiae
Agentura spatialis Europaea communicat ozontis crassitudinem super Europam et Americae septemtrionalis inopinate deminutam esse. - 05/04/2011 21h44
politica
Michaelis Martelly, creatus est Praeses Reipublica Haitiana. Is est cantator popularis sed homo novus in politica, qui tamen reconstructionem refactionemque ibi quam necessariam reget, quippe quae respublica paupertate et terrae motu anni 2010 et peste cholera afficitur. - 05/04/2011 20h39
in orbe
Helicoptera Francogallica missilia deiecerunt in castra, ubi sunt copiae Laurentio Gbagbo fideles, ne damna incolis ab ipsis adferantur. - 04/04/2011 23h10
in orbe
Rebelles Libyci Bregam ad oppidum orientalem appropinquant, ut inde milites Mahumeto Gaddafi fideles expellant. - 04/04/2011 21h42
in orbe
Duodeseptuaginta profugorum cadavera, qui ex Tunesia ad litora Siciliae lintribus transnavigare conati erant, ab auctoritatis Italicis Jovis die praeterito recepta sunt. - 03/04/2011 22h56
politica
Inopinate propter difficultates in scidulis suppeditandis differuntur suffragia ad senatum Nigeriae eligendum. - 03/04/2011 22h52
in orbe
Tertio die Abidiane acriter dimicatur, dum in Litoris Eburnei regione occidentali magnae caedes referuntur. - 02/04/2011 22h56
in orbe
Ex lata rima in electrificina nucleari Fukusimae patefacta liquor materia radioactiva pollutus in mare effunditur. - 02/04/2011 22h53
in orbe
Dux exercitus Argentini Eduardus Cabanillas perpetuae custodiae condemnatus est, quod carceri tempore dictaturae praefuisset. - 01/04/2011 23h42
in orbe
Septem saltem ONUs legati occisi sunt in Afganistania septemtrionali, ubi reclamabatur propter Coranum in USA publice combustum. - 01/04/2011 23h36
politica
Minister Libycus rerum exterarum Moussa Koussa Londinii a munere se abdicavit, Mahumetum Gaddafi deserens: sed regimen Britannicum immunitatem ei concedere noluit. - 31/03/2011 21h00
in orbe
Acies fideles praesidenti Alassani Ouattara Litoris Eburnei caput Abidianem circumdant, adversarium suffragiis deiectum Laurentium Gbagbo obsidentes. - 31/03/2011 20h53
in orbe
Postquam rebelles multa oppida Libyae occidentalis conquiserant, copiae regulares a Gaddafi ductae contra oppugnaverunt multa soli milia iterum in dicionem redigentes.
Aeronaves Russae pyrobola in rebelles Caucasi deiecerunt, XVII homines in Inguscetia occidentes. - 29/03/2011 22h44
oeconomia
Agentura aestimatoria Standard & Poor's Helladem et Lusitaniam in gradum inferiorem collocavit propter ingens aes alienum. - 29/03/2011 22h30
in orbe
Post plurima oppida conquisita, rebelles Libyci ad Syrtim portum iter faciunt, unde Mahumetus Gaddafi ortus est. - 27/03/2011 23h55
politica
Magnam cladem accepit factio Christiano - democratica in Rhenania - Palatinato et in Badenia-Virtembergia, regionibus Germaniae ubi hodie suffragia allata sunt. - 27/03/2011 23h48
in orbe
Post oppidum petrolificum Aedabiam conquisitum, referuntur rebelles Libyci Bregam portum Syrtidis maioris vi occupavisse, iuvantibus Gallicis et Britannicis aeronavibus. - 26/03/2011 23h30
in orbe
Decies centena milia profugorum ex Litore Eburneo violentiae causa domos suas reliquisse ab ONU putantur. - 26/03/2011 23h11
in orbe
Iodum radioactivum in aequore pro Fukusimae electrificina nucleari terrae marisque motibus affecta compertum est. - 26/03/2011 23h07
in orbe
Damasci contra regem et gubernatores publice adeo reclamatur, ut LV saltem homines occisi esse referantur. - 26/03/2011 00h02
in orbe
Auctoritates Gallicae nuntiant aerinavim Libycam, quae zonam volatui interdictam violaverit, propter missilia decidisse. - 24/03/2011 23h22
oeconomia
Postquam senatus Lusitanus severam legem oeconomicam reiecit ideoque minister primarius a munere se abdicavit, iterum nutat nummus communis Europaeum. - 24/03/2011 23h18
in orbe
Nuntius exercitus Britannici ait vires aerias Libyum exstinctas esse; currus armati Misratam obsidentes propter impetus aerinavium regressi sunt. - 24/03/2011 00h06
homines
Praeclara histriona Cinematographica Elisabeth Taylor annos fere LXXX nata propter diuturnam cordis valetudinem mortem obiit. - 23/03/2011 14h20
in orbe
Dum pergitur res bellica in Libyam, Germani operam communem intermittunt, naves suas revocantes.
Duo aeronautae Americani, qui supra Libyam bellum agebant, postquam aeronavis deciderat servati sunt. - 22/03/2011 23h06
in orbe
Dum pyrobola in Libyam decidere pergunt, disputant NATOnis socii quis bellum posthac ducturus sit, postquam Civitates Americae Unitarum se primum locum relicturas esse nuntiaverunt. - 21/03/2011 23h47
in orbe
Missilia de aeronavibus et navigiis Americanis, Britannicis et Gallicis deiecta Libyam percutiunt. - 20/03/2011 00h01
in orbe
Post unam septimanam a terrae motu, tsunami et damnis electrificinae nuclearis, regimen Japonicum periculum pollutionis radioactivae increvisse agnoscit. - 18/03/2011 23h50
in orbe
Helicoptera in fustes ex uranio calescentes Fukusimae electrificinae desuper aquam copiosam infundunt, ut ardor temperetur. - 17/03/2011 20h42
in orbe
Post calamitatem Japonicam cancellaria Germaniae Angela Merkel nuntiat patriam suam paulatim electrificinas nucleares clausuram esse. - 17/03/2011 20h32
in orbe
In Japonia post novum vehementem terrae motum, aqua maris effusa conantur operarii calefactionem intimi nuclei Fukusimae electrificinae temperare.
Copiae Mahumeto Gaddafi fideles circum Hesperidem appropinquantur, ultimi rebellium castelli potituri. - 16/03/2011 20h15
in orbe
Victimarum computatio in Japonia ad numerum trium milium pervenit, cum multo maior fore censeatur.
Auctoritates Japonicae monent, ut incolae intra XXX chiliometra a damnorum nuclearium locis abeant.
In foro Damasci turba Syriacorum renovationem democraticam et liberationem captivorum postulant. - 15/03/2011 22h24
in orbe
Japoniae auctoritates verentur, ne altera diruptio fiat in electroficina nucleari iam ob terrae motum damnis affecta, unde materia radioactiva diffusa est. - 13/03/2011 11h36
in orbe
Copiae Mahumeto Gaddafi fideles oppidum Ras Lanuf recuperaverunt, regiones orientales a rebellibus occupatas petentes. - 13/03/2011 00h23
in orbe
De maris motu Iaponico undae, post horas fere 12, in Americam Meridionalem, in litus Chiliense pervenerunt, cuius incolae mense Febr. aquarum vim passi erant: periculum publice indictum est. - 12/03/2011 20h24
in orbe
Magna sollicitudo est in electrificinis nuclearibus, quarum ex una, in urbe Fukushima, materia radioactiva diffunditur.
Mire procerae undae oras verberaverunt, catervas incolarum demergentes.
Immani cum vehementia terrae motus Japoniam septemtrionalem et occidentalem quassit. - 11/03/2011 23h39
religio
Anglicani paene 600 atque 20 sacerdotes, Papa annuente, in Ecclesiam Catholicam ingrediuntur, discordes quod in Ecclesia Anglicana mulieres ad episcopatum promoveantur. - 11/03/2011 23h38
in orbe
Maris motus (tsunami) ora Iaponica vastans effecit mortem saltem 29 incolarum. - 11/03/2011 13h41
in orbe
Rebelles Libyci portum petrolificum Ras Lanuf deserere coeperunt propter vehementem impetum copiarum regimini fidelium. - 10/03/2011 23h15
oeconomia
Hispaniae aes alienum ab agentura aestimatoria Moody's minoris pretii habetur. - 10/03/2011 23h11
politica
Ministra Unionis Europaeae rerum exterarum Ashton sollemni oratione proclamavit Mahumeto Gaddafi praesidentis munus relinquendum esse. - 09/03/2011 23h50
homines
Praeclarus musicus Phil Collins nuntiat se a munere recessurum esse, ut patris tantum officio posthac fungatur. - 09/03/2011 23h43
politica
Baracus Obama e pluribus nationibus invasionem in Libyam praeparari affirmavit atque Mohameti Gaddafi ministros et asseclas sontes ob violentiam in cives esse iudicandos - 08/03/2011 22h45
in orbe
Zaviae, in oppido Libyae occidentalis, copiae quae in praesidentis Mahumeti Gaddafi fide manent vehementibus ictibus rebelles occupantes aggrediuntur. - 08/03/2011 22h38
in orbe
Duo duces rebellium Sudanensium, qui pacificatores in Darfuria ante tres annos aggressi interfecerant, apud tribunal Hagense deferentur. - 08/03/2011 22h30
oeconomia
Litoris Eburnei praesidens, cuius muneris legitimitas pendet, theobromatis culturam sub regiminis dominatione inopinate reduxit. - 08/03/2011 22h26
in orbe
Ephemeris Italica "Libero" coepit divulgare diarium dictatoris fascistarum Benito Mussolini, quae scripta adhuc numquam in lucem data erant. - 05/03/2011 14h35
politica
Generalis Bosniacus Jovan Divjak, accusatus necis 18 militum Serborum anno 1992 Saraieviae patratae, apprehensus est in aeriportu Vindobonensi. - 05/03/2011 14h32
politica
Tunesiae praesidens Fouad Mebazaa suffragia mense Iulio proximo habenda esse praenuntiat, ut lex suprema funditus renovetur. - 03/03/2011 23h29
oeconomia
Institutum mundanum de cibo et agricultura (FAO) nuntiat escae pretia anno praeterito ultra modum adaucta esse neque providet deminutum iri. - 03/03/2011 23h27
in orbe
Astynomi Teheraniae gaso lacrimigeno multitudinem disperserunt, qui pro oppositoribus comprehensis in foris reclamabant. - 01/03/2011 22h38
in orbe
Mahumetus Gaddafi dixit se a populo suo adeo adorari, ut praesidentis tuendi causa se morti paratum sit. - 01/03/2011 22h35
in orbe
Oppositores Persici Mir Hossein Mousavi et Mehdi Karroubi ex domibus in ignotum locum cum uxoribus suis a militibus erepti sunt. - 28/02/2011 22h22
politica
Fine Gael et factio laboristica colloquia coeperunt, unde novum regimen Hiberniae constituendum est. - 28/02/2011 22h17
politica
Minister primarius Tunesiae Mahometus Ghannouchi iuxta reclamantium petitionem a magistratu se abdicavit.
Enda Kenny, candidatus factionis Fine Gael, creatus est minister primarius Hiberniae; qui se de immani rei publicae aere alieno reddendo cum Argentaria mundana acturum esse promisit. - 27/02/2011 22h39
in orbe
Regimen Italicum adfirmat foedus ante triennium cum Libyae praesidente Mahumeto Gaddafi sanctum non amplius vigere. - 27/02/2011 22h01
in orbe
Yara Gambirasio, adolescens Italica quae ante menses tres obscure disparuerat, haud longe a vico suo Langobardorum in campo cadaver comperta est. - 26/02/2011 21h52
in orbe
Tertium quodque aedificium Ecclesiae Christi, urbis Novae Zelandiae, post vehementem terrae motum delendum est: hoc communicaverunt auctoritates. - 26/02/2011 19h53
in orbe
Mahometus Gaddafi in Tripolis foro fautores suos hortatus est, ut contra rebelles repugnent. - 26/02/2011 03h00
in orbe
Cum ora Libyae orientalis ab regiminis dominatione liberata sit, Mahometus Gaddafi populum contionans Osamam bin Laden reclamationis accusat. - 24/02/2011 21h46
in orbe
In Litore Eburneo dimicationes inter rebelles et exercitum post sexennes indutias coeperunt. - 24/02/2011 21h43
in orbe
Terrae motu in Neozelandensi urbe Ecclesiae Christi saltem 65 incolae vitam amiserunt. - 22/02/2011 08h09
in orbe
Iudices Aegypti divitias extra patriam depositas Hosnis Mubarak, qui ante decem dies a praesidentis munere se abdicavit, intactas servari iusserunt. - 21/02/2011 23h21
in orbe
In Maroco et in Libya contra gubernatores reclamatur: Tripoli aeronaves in multitudinem pyrobolis deiectis CCL saltem occiderunt. - 21/02/2011 23h17
athletica
Certamen autoraedarium mundanum in Baraina propter populi perturbationes deletum est. - 21/02/2011 23h13
in orbe
Minister primarius Italicus Silvius Berlusconi, qui mox ante iudices deferendus est, se nuntiat leges iudiciales confestim commutaturum esse. - 20/02/2011 00h13
in orbe
Manamae, in Bahreini capite, forum amplissimum a reclamantibus occupatur, dum regimen cum oppositoribus colloqui coepit. - 20/02/2011 00h10
politica
Post L dies Silvius Berlusconi, Italiae minister primarius, ante iudices deferetur, repetundarum et adolescentalis meretricii gravibus indiciis accusatus. - 15/02/2011 21h22
in orbe
CC viri, mulieres et pueri in Sudania interfecti esse narrantur a rebellibus, qui contra patriae partitionem opponuntur. - 15/02/2011 21h19
in orbe
Teheraniae astyphylaces pyrobolis lacrimigenis turbam reclamantium dispersit. - 14/02/2011 22h04
athletica
Ronaldus, praeclarus certator pedifollicus Brasiliensis XXXIV annos natus qui bis manipulum patriae suae ad poculum Rimetianum apiscendum duxit, propter aetatem provectam a munere suo discessit. - 14/02/2011 22h01
in orbe
In Nigeria dum conventus ingens praesidentis Fortunati (Goodluck) Jonathan habetur turba sclopetationibus territa multos homines pedibus conculcavit, quorum undecim perierunt. - 13/02/2011 15h23
politica
Sanae, in capite Jemeniae, populus Aegyptiorum more contra praesidentem reclamat, postulans ut magistratu se abdicet. - 13/02/2011 15h19
politica
Hosnis Mubarak populo Aegyptio nuntiavit se a magistratu abdicavisse. - 11/02/2011 23h19
socialia
Civis Helveticus Matthias Schepp qui se ipsum interfecit litteris uxori nuntiaverat se duas filiolas geminas veneno enecuisse. - 11/02/2011 23h17
politica
Hosnis Mubarak post diuturnam exspectationem orationem habuit, qua se vicario suo ad tempus summam rerum relictrurum esse nuntiavit. Magistratu tamen se non confestim abdicat. - 10/02/2011 23h11
in orbe
Silvius Berlusconi, Italiae minister primarius, ait iudices Germaniae communisticae more se peresqui; nam ad celere iudicium vocabitur repetundarum et iuvenilis meretricii accusatus. - 10/02/2011 20h58
in orbe
Reclamantes in foro Tahrir Hosnis Mubarak consilium imperium paulatim deponendi reiciunt neque resistere desinunt. - 08/02/2011 22h30
politica
Sudania, amplissima civitas Africae, civium meridionalium suffragio in duas partes dividetur. - 07/02/2011 22h26
in orbe
Minister primarius Cambosiae zonam ab ONU protectam postulat, post iterata dimicationes Thaiorum et Cambosianorum copiarum. - 07/02/2011 21h30
socialia
In Romae suburbiis propter incendium quattuor pueri combusti interierunt. - 06/02/2011 22h35
in orbe
XXX saltem milites occisi sunt in Sudania meridionali, nam inter milites eiusdem exercitus acriter dimicatum est. - 06/02/2011 22h32
politica
Multa milia reclamantium Mediolani, in maxima urbe Italiae, contra Silvium Berlusconi convenerunt.
Praesidens Aegyptiorum Hosnis Mubarak munere ducis Factionis Nazionalis Democratici abdicavit. - 05/02/2011 18h23
cinemata
Duodesexaginta annos nata interiit Maria Schneider, histriona Gallica quae pelliculae "Ultimi Tangonis Lutetiae" causa memoratur. - 03/02/2011 22h32
in orbe
Inter perturbationes Aegyptianas turba iratissima in platea Tahrir, Cairi, die Iovis, necavit peregrinum cui nomen est adhuc ignotum; cuias esset etiam ignoratur. - 03/02/2011 22h27
in orbe
Cairi dimicationes factae sunt oppositorum et fautorum praesidentis Mubarak, quam ob rem multi vulnerati, nonnulli occisi sunt.
Nivibus gelu et imbribus insolitis affligitur magna pars Americae septemtrionalis; nix L centimetra alta Sicagum operit. - 02/02/2011 23h52
in orbe
Cum regimen Aegyptius colloquia cum oppositoribus praenuntiet, exercitus negat milites contra reclamantes vi amplius usuros esse. - 31/01/2011 23h47
politica
Omnes cives Sudaniae meridionalis suffragiis secessionem et nationis partitionem decreverunt. - 30/01/2011 23h22
in orbe
Deris, in urbe Borealis Hiberniae, multitudo iter fecit ut victimas "Cruenti Sabbati" commemoraret, postquam regimen Britannicum culpas astynomorum, innocentiam victimarum agnovit. - 30/01/2011 23h19
in orbe
Postquam Aegyptiorum praesidens Hosni Mubarak ministros regiminis dimisit, catervae reclamantium Cairi, Alexandriae et Suesiae fora viasque replerunt interdicta effringentes. - 29/01/2011 17h29
in orbe
Duodeviginti homines saltem interierunt in tumultibus, qui Cairi evenerunt; quibus in sedem factionis imperantis impetus factus est. - 28/01/2011 23h32
socialia
David Kato, qui ius homosexualium in Uganda defendere solitus erat, usque ad mortem verberatus est. - 27/01/2011 23h38
in orbe
In Botsuana tribunal statuit contra sententiam superiorem indigenis in solitudine Kalahari puteos effodere licitum esse. - 27/01/2011 23h31
in orbe
Post tumultus in Tunesia, in toto Aegypto contra regimen reclamatur; tres homines hodie interfecti sunt. - 25/01/2011 22h41
homines
Samuel Ruiz Garcia, qui diu episcopi munere functus est in Chiapas rebelli regione Mexicana, aetate provectus mortuus est. - 25/01/2011 22h39
in orbe
Pyrobolo inopinate dirupto in uno ex Moscuae aeripotibus XXXV victimae computantur, centum circiter sauciati. - 24/01/2011 22h52
in orbe
Classiarii Sudcorerani navem cum 21 obsidibus a piratis Somaliensibus in Mari Arabico retentam liberarunt. Piratarum 8 mortui sunt et aliqui classiarii leviter vulnerati. - 24/01/2011 22h39
politica
Factio Viridis ex Hiberniae regimine exiit, ergo appropinquantur suffragia generalia. - 23/01/2011 21h41
in orbe
Tria pyrobola autoraedis abdita Bagdati dirupta quattuor homines occiderunt; septimana superiori in tota Iraquia ictibus tromoraticis CL saltem interierant. - 23/01/2011 12h59
politica
Aere alieno denuo increscenti, Lusitani suffragia ferunt ad novum praesidentem eligendum. - 23/01/2011 12h56
politica
Minister primarius Tunesiae, qui loco fugitivi Ben Ali munere fungitur, suffragia mox habenda esse promittit. - 22/01/2011 08h34
in orbe
Cum XX milia reclamantium in foris Therandae, Albaniae capitis, regiminis discessum postularent, astynomi scloperaverunt et tres viros occiderunt. - 22/01/2011 08h29
in orbe
Novi Eboraci CXXVII homines comprehensi sunt, qui ab indagatoribus societatis scelestae quae "mafia" vocatur participes esse putentur. - 20/01/2011 23h32
politica
USAe praesidens Baracus Obama cum Sinensium praesidenti conveniens, communes fines ambabus nationibus esse coram diurnariis proclamavit. - 19/01/2011 20h17
in orbe
Ioannes Claudius Duvalier corruptionis et furti a iudice accusatus, nunc libertate fruitur in Haitia. Tamen Organizatio Nationum Unitarum putat aliorum criminum accusandum esse. - 19/01/2011 17h22
in orbe
Terrae motus vehemens apud fines Afganos Pacistaniam meridionalem percussit. - 18/01/2011 22h41
in orbe
Periegetae hoc anno plures in Sinas quam in Hispaniam eunt. Nunc Sinae tertium locum in periegesis mundanae elencho obtinet, quem antea Hispania habuit. - 18/01/2011 15h23
homines
Stephanus Jobs, qui societatem computatralem Apple condidit, ex opera aliquandiu ob valetudinem recedit; nuntio pervulgato confestim deminutum est partium pretium. - 18/01/2011 00h06
in orbe
Ex scriptis ab iudicibus Italicis confectis ad senatum missis, intelligitur Silvium Berlusconi mulieres et puellas oblectamenti gratia mercede domum suam arcessivisse. - 18/01/2011 00h02
politica
Silvius Berlusconi, minister primarius Italicae rei publicae, ante iudices convocatur repetundarum et prostitutionis adiuvatae accusatus. - 16/01/2011 00h03
politica
Increscenti tumultu in tota Tunesia aufugisse narratur rei publicae praesidens, reclamantium multitudini invisus. - 14/01/2011 21h18
religio
Pontifex Romanus Benedictus XVI miraculum decessoris sui comprobavit: ita patet via ad Johannis Pauli II beatificationem Kalendis Maiis proximis celebrandam. - 14/01/2011 21h14
in orbe
In montibus apud Flumen Januarium, magnam urbem Brasiliae, imbribus copiosis et immanibus labibus centeni perierunt. - 13/01/2011 00h34
oeconomia
Petrolei pretium denuo increscit et XC dollaria pro cado superat, cum in Alasca et in mari Norvegiae duo lati oleitubi propter inopinatas effusiones interrupti sint. - 11/01/2011 22h12
in orbe
ETA, armata Vasconum manus, indutias sponte indixerunt, ut antea pluries iam nuntiaverant. Plerique Hispani non credunt, donec arma deponantur. - 11/01/2011 21h30
in orbe
Increscere non desinit numerus victimarum in Reginae Terrae, regione Australiae: ubi post copiosos imbres "subitae eluvies" incolas inopinate demergunt. - 10/01/2011 23h01
in orbe
Nasrina Sotudeh, advocata Irania, 11 annorum carceris damnata est, quod contra Islamismum, opinionibus prolatis, egisset. Ea pro Shirina Ebadi, praemio Nobeliano anno 2003 honestata, causas apud tribunalia olim dixerat. Shirina autem Ebadi pro mulieribus pueribusque elaboraverat. - 10/01/2011 19h09
politica
Cives Sudaniae meridionalis suffragia ferunt, ut a Sudania septemtrionali secedant. - 09/01/2011 21h37
in orbe
Tucsone, in urbe Arizonae, iuvenis senatricem Gabrielam Giffords et turbam ipsam audientem inopinate sclopetavit, sex homines occidens et vulneribus senatricem multosque alios afficiens. - 09/01/2011 11h44
in orbe
Duo viri Gallici, qui Veneris die in Nigero abrepti erant, dum milites liberationem temptant occisi sunt. - 08/01/2011 21h40
oeconomia
Ob pretiorum incrementum et operae defectum perturbationes in Algeriae urbibus referuntur. - 08/01/2011 00h03
in orbe
In Germania compertum est pabulum altilibus et subus suppeditatum dioxino contaminatum esse, admodum noxio toxico. - 08/01/2011 00h01
in orbe
Consilium a Baraco Obama creatum, ut de petrolei effusione in sinu Mexicano investigaret, culpam sceleris societati Britannico Petroleo ascribendum esse nuntiavit. - 06/01/2011 22h51
politica
Praesidens Litoris Eburnei Laurentius Gbagbo suffragiis devictus, qui successori magistratum cedere non vult, legatos Britannicum et Canadiensem expulit. - 06/01/2011 22h46
in orbe
Christiani Copti diei Natalis crastinas celebrationes praeparant, dum de eorum securitate auctoritates sollicitantur.
XXIV pueri in provincia Sinensi Anhui in nosocomium allati sunt, quod plumbo ex officina disperso venenati esse putantur. - 06/01/2011 14h19
in orbe
Ministra primaria Australiae Anna Bligh ait Reginae Terram, regionem Australiae, eluvie diuturna afflictum iri. - 03/01/2011 22h46
in orbe
LXXX circiter Africani, qui Iemeniam lintre attingere conabantur, demersi interierunt. - 03/01/2011 22h39
in orbe
Custodes Revolutionis Iranici duas aeronaves observatorias Sinum Persicum supervolantes (quae breviter "fuci" vocantur) praecipitaverunt. - 02/01/2011 23h02
in orbe
Ubique magnis celebrationibus coepit annus MMXI post Christum natum. - 01/01/2011 10h21
in orbe
Paulo post mediam noctem autoraeda pyrobolis referta Alexandriae, in magna urbe Aegyptiorum, apud templum Christianum dirupta magnae caedis causa fuit. - 01/01/2011 10h19

Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae