2010.07.24
Romae
factus est omnium gentium conventus Monumenta
viaeque, qui in honorem memoriamque
Iohannis Orberg celebratus est.
Lingua
seminariorum propria sermo Latinus erat. Conventus ille a
Instituto Italico Philosophiae Studiis Provehendis cum Academia
Vivarium Novum, Fundatione Mnemosyne atque Societate Philia
coniunctim moderatus est. Plus quam quadraginta professores
oratoresque totius ex orbis terrarum (e.g. Austria, Belgia,
Bohemia, Germania, Hispania, Italia, Polonia, Russia) illo loco
convocati sunt innumerabilesque auditores Romam perveniunt.
Participes in deversorio studentium Academiae
Vivarii Novi habitaverunt, quod non solum dormitoria commoda, sed
etiam multas aulas, bibliothecam, mensam amplam atque natatorium
proprium habet. In Academia iuvenes pueri studere possunt. Qui
annum unum tantum Latine colloquuntur, atque scholas habent, e.g.
de historia Latinarum litterarum, philosophiae antiquae, artis
pingendi, sculpendi et architectandi, de arte Latine scribendi,
de lingua Graeca etc.
Conventus
ille duobus ex partibus compositus est. Pars prima de novis
rationibus Linguam Latinam docendae tractatur. Cuius index 18
praeclara nomina continet. Altera pars conventus ad disputationes
illustrissimorum virorum de monumentiis litterarum Latinarum
attigit. Index moderatorum 25 nominibus praeclaris professorum
multis ex universitatibus academiisque ornatur. Orationes in
illustrisimis locis, e.g. in sede Universitatis Europaeae et
Athenaei Reginae Apostolorum, in villa Lante, in Instituto
Italico Studiis Germanicis Provehendis, in Palatio Farnesio,
habitae sunt.
Non solum orationes audiebantur, sed etiam
spectacula locaque historica lustrabantur. Septimana haec duobus
itineribus ornata est, primum iter lustratio urbis Ostiae fuit,
alterum Tiburinae villae imperatoris Hadriani.
Participes
contentissimi, imbuti scientia a doctissimis accepta, domos suos
profecti sunt, spem habentes postero anno rursus se conventuros
esse.
Scripserunt Dorothea Zuchowska et Catharina Glogowska
MONVMENTA VIAEQVE
MONVMENTA VIAEQVE
In honorem et memoriam Iohannis Ørberg
Historia testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis (Cic. De or. 2, 9, 36)
Longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla (Sen. Ep. ad Luc. 6, 5)
Romae, a die IX ad diem XVI m. Iulii a. MMX
Programma formato PDF
Feriae XXVIIIae latinae
Feriae XXVIIIae latinae
Ferigoletenses
A Patre Suitberto Siedl o.c.d. conditae anno 1982, olim Nicaeae,
sub auspiciis Operis Fundati "Latinitas" (in civitate vaticana)
Abbaye St-Michel de Frigolet o praem
F-13150 Tarascon sur Rhône
feriae(ad)frigolet.com
tel. (33)04 90 95 70 07
Ferias XXVIas Latinas ferigoletenses celebraturas a die 13 usque ad diem 20 julii 2010, in abbatia Ferigoletensi (ordinis Praemonstratensis), in Francogallia meridionali sita haud procul ab urbe Avenione, atque 90 km. ab urbe Massilia.
Plura inspici possunt in sede interretiali ferigoletensi www.frigolet.com (sive in lingua franco-gallica sive in lingua latina).
Summa pretii pro septimana : circiter : 360, 00 € (335 € pro studentibus) in cubiculo persimplici. Eligi etiam potest cubiculum omnibus commodis instructum. Pretium ergo aliud erit.
|