Quo ueniet Dominus?
Quo ueniet Dominus mundo sperante salutem?
Exiguum stabulum magnane templa petet?
Tu ne quaere locum! Refertne domus sit an antrum?
Vult ueniens hominis pectus adire Deus.
Martinus Zythophilos - 07/12/2010
Ad Russiam - A. S. Homiakov
“Supērba sis! – rūminant melos
Adulatores, – coronata,
Infragilis chalybis tellus,
Quae magnam mundi expugnata!
Extenta es et lata satis,
Libituum tuarum vera
Supērbis favet imperatis
Tibi Fotuna morigēra.
Camporum habitus regales,
Et saxa caelo sunt levata,
Et lacus maribus aequales...”
Ne credas, neque sis sublata!
Sit amnium tuorum unda
Par undae marium saevorum,
Et gemment gremia profunda,
Pinguedo uberet camporum.
Coram magnifico fulgōre
Demittant gentes tuo vultum,
Et septem maria plangōre
Peanen tibi dicant multum.
Cruento fuerint effusa
Fulmina tua nimbo late -
Hac gloria et vi incusa,
Hoc pulvere ne sis sublata!
Atrocior te Roma mira
Regina fuit septicōllis,
Vis ferreae, virtutis dirae
Intentio perfecta, pronis.
Asianorum ferri ignis
Praegravis fuit barbarorum.
Regina marium insignis
Obruta auro magnorum.
Quid Roma? Ubi Asiani?
Et dolos ad barathrum tremens
Consuit Albiōn, qui vani,
Supremum gemitum oppremens.
Sterilis genius sublatus,
Aurum falsum, putre ferrum,
Sed sacri mundus purus, ratus,
Precantis manus potens vero!
Quod tu es humilis et mitis,
Abscondita silenti mente,
Candōre puerili ditis,
Sumpsisti verba Dei tenta.
Imposuit vocationem,
Et partes puras, victimarum
Altarum ut conserves bona
Ad mundum rerum et purarum.
Vt serves generum conventum,
Amoris almum vas potentis,
Et verum, iusque incruentum,
Fidei copiam ardentis,
Quo animus sanctificatur,
Quo auditur vox caelorum,
Ventura vita quo celatur,
Coortus lucis et mirorum!..
Vocationem altam age!
De corde vetera exspīra
Et eius animam tu mage
Repostam, abditam exquīre!
In eam fige tuam mentem,
Amore gentes amplexare,
Dic libertatis sacramentum,
Fidei lucem eis fare!
Et orbis terrae tu natorum
In mira gloria futura,
Caeleste solum ut decorum -
Supremi lucens velatura!
1839
(Latine) Andrey Kuriashkin - 07/12/2010
De ventis autumnalibus
Flectitur et quatitur uenti ui populus alta
arboribusque comas, Aeole saeue, rapis.
Per liquidas agitat folia autumnalia uentus
auras et uario stramine cuncta tegit.
Martinus Zythophilos - 09/11/2010
Pascha MMX
Arboribus gemmas teneras floresque dat agris
terra salitque satur per noua prata lepus.
Frigora cantantes iam uix meminere uolucres
et glacie rigida flumina laeta carent.
Omnis, Christe, tuo gaudet natura triumpho
et Dominum laudant Ops recreata et homo.
Omnibus ut pacem Deus hoc det tempore festo
et faueat uobis, opto id eumque rogo.
Martinus Zythophilos - 05/04/2010
Apis et aranea
Bombilat ignarus Bombus prope litora aprica,
Ut solet, apricans soleque bombit apis.
‘Ne venias vereor, tu paruule bestiolarum
Adueniens aditum: limen inire nefas –
In foribus uitreis casses hic celat Arachnes,
Letiferis filis celat aranea se.’
Retrorsum retrahit sero se rusticus ille,
In campos liber nunc reuolare uolens.
Alis Bombulus heu! uolitat moriturus ineptis,
Et neque texturas lumina texta uident.
‘Venatrix apium uersuta, perita uenenis
Rusticitatis apis te miserere rogo:
Funibus astrictis constringere desine quaeso,
Si placeas, etiam desine rete malo.’
Sic oro frustra: captus tunc illaqueatus,
Infelix Bombus, morsus ab artifice.
Stridor inhumanis insecti ululatibus auctus,
Luctu commoueor bestiolaeque dolo.
Naturae teneat cursum res,’ traditur, ‘ipsa.’
‘Sane,’ inquam, ‘sed sit res utinam melior.’
Marcus - 03/04/2010
DE ANIMI TEMPORIBUS
Candida stat totam nix brumam in montibus altis
Acris dum taedet pluviae quae fertur ab Austro.
Volvitur illa hiemis series tristisque dierum,
Vere recenti alacri pede perveniente levique;
Splendida et arva refulgent maneque rorida prata
Tunc aestas calida incedit flavescit in agris
Exstat nuda in aquis et laeta in monte vagatur.
Uvas Baccho fert autumnus dulcia poma
Fundens vinum a cupa expromit rite quotannis.
Sed lente descendit de caelo nebula alta
Quae circum undique funditur et subtilis et alba;
Atra voluptas et foliis iam pallida tellus.
Lydia Ariminensis - 20/03/2010
... ut per vastum fulmina ...
Heu sic tempora nostra semel labuntur et anni
arrepti Fato ut per vastum fulmina caelum.
De imbre et de hieme
Imber decidit ac resonans nunc murmure leni
aspera hiems madida veste ruit per agros.
Taedium vitae
Consistit glacies concreta in corde animoque;
mites mox aurae ver hilarum referent.
Lydia Ariminensis - 12/03/2010
ARIMINUM
Semper Ariminum erit vel grata vel optima sedes
Custos fida antiqua tuens notissima cuivis:
Quam laeti plerique videntes litora quaerunt.
Tuque Venustas et nunc hospita dulcis et alma.
Candidus arcus stat saxo lapidisque contextus
Exstitit autem pons ex longa aetate superstes
Caelum mite et adest litus sub sole Hadrianum
balnea salsa manent, age te in mare merge salubre!
Lydia Ariminensis - 17/02/2010
De calefactione globali
caeli cum nimium putent calorem,
persuadent populo viri "periti"
ipsos hanc calefactionem iniquam
effecisse homines. nec audiuntur
argumenta probata ceterorum,
tali qui renuunt opinioni.
utcumque est: calefactione caeli
numquam adhuc populus dolebat ullus,
sedes his calidae fuere gratae
omni tempore, qui novas petebant.
summumne esse malum putemus, ante
quondam quod fuerat bonum et probatum?
quis nostrum, nisi degit otiosus
montanis modo ferias in oris,
tanta insania erit, suapte sponte
ut frigus cupiat geluque triste?
Volfgangus Austriacus - 16/01/2010
De more Coreanorum lolligines semivivas edere
Octopedi fruitur populus lolligine Eous.
Eius, cum uigeant, mollia membra secant.
Sectaque edunt et adhuc sese curuantia piscis
bracchia, qui sapiunt, membraque cruda uorant.
Martinus Zythophilus - 09/01/2010
Annus nouus uobis felix fortunatusque sit!
MARTINVS SODALIBVS
Quid nobis cedens tulit hic mortalibus annus?
Quid rapuit nobis? Prosper atroxne fuit?
Gaudia erant illis, hic clades questus amaras,
riserunt alii, quos lacrimasse putes.
Quidnam supplicibus succedens deferet annus?
Num placida hoc toto fiet in orbe quies?
Annus bella feret. Lacrimas miscebit amori,
sed te grata reget pax aderitque Deus.
Martinus Zythophilos - 04/01/2010
|
|