Res Publica Africae Meridianae parvam includit Civitatem,
De indigno facinore deque amicitia
violata
Res Publica Africae Meridianae parvam includit Civitatem, cui
nomen est 'Regnum Swazilandiae'. Mswati(o) III, huius Civitatis
regi, sunt quattuordecim uxores, quarum duodecima, nomine
Nothando Dube, pulcherrima est femina.
Quotiens rex itinera peregre suscipiebat, eius satelles quidam
animadverterat singularem consuetudinem administri rebus
iudiciariis praepositi, qui est Ndumiso Mamba. Hic enim quoddam
deversorium- absente rege- petere solebat ibique nonnullas horas
manebat. Cum inesse aliquid turbidi hac in re satelles eiusque
cooperatores suspicarentur, quodam die in deversorium ingressi
sunt et, improviso aperta conclavis cuiusdam ianua, in ipso
conclavi splendido eam regis uxorem, i. e. Nothando Dube,
discinctam invenerunt et Mambam, qui sub huius feminae lecto, ne
ipse a satellitibus agnosceretur, frustra se abdiderat:
http://tinyurl.com/2734sun
Hic nuntius docet, inter alia, quam fragiles sint nonnullae
hominum societates coniunctionesve. Nam vetere amicitiae vinculo
iuncti inter sese erant rex eiusque administer Mamba.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
Scripsit
|