Nuptias amoris sepulchrum -
Nuptias amoris sepulchrum - an non?
Antea ardentes noctes, deinde conventus rari et languidi.
Aut...
Inter omnes constat "nuptias amoris sepulchrum
esse", unde opinio usquequaque divulgata oritur In Regno
Coniuncto investigati, confecta et edita est in actis diurnis
"Daily Mail" - qua sex milia coniugum
interrogati sunt -, unde colligitur illos, qui ante nuptias
quaternos septimanatim amatorios conventus experiri soliti
essent, post triennium - si omnia bene evenerint - septimanatim
semel tantum coniungi. Praeterea plerique, id est undesexaginta
centesimae, putant post nuptias excitationem decrevisse et
taedium auctum esse. Secundus quisque coniugum uxorem aut virum
magis amicum quam amantem faciunt. Multi sic fere
interrogantiibus responderunt: "Licet alicui bene velis,
quocum (aut quacum) totam vitam agas, plura ex coniugio cupere
possis: quamquam iucundus lepidus amabilis, si in thalamo parum
valeat, sexualis vita decipit." Multi ex interrogatis, qui
adulterinum amorem colerent, adfirmant amantem in thalamo longe
praestare, si cum legitimo coniuge comparetur.
Acta medica praeclara "The Lancet" studium
scientificum Universitati Londiniensis ediderant, quo coniuges
post matrimonium arte amatoria feliciter praestare refertur.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|