Sine mercede libenter laboremus!
Laborem sine mercede... libenter
suspiciemus!
Syndicatus operariorum Daniae vituperat possessores cauponae
"Noma" Hafniae quod coquos teneant qui sine mercede ibi
cibos coquant neque ullam laboris remunerationem poscant. Est
enim haec caupona - secundum hornotinam indicem San
Pellegrino - optima taberna omnium per totum orbem terrarum.
Hoc titulo potita est "Noma" primum 2010 anno, nam
praeterito anno 2009 tertium in eadem indice locum capiebat (tunc
palmam tenebat Hispana "El Bulli", nunc in altero loco
"Nomam" sequens).
Hornotina palma Hafniensibus data effectum est, ut multi coqui
iuvenes ibi gratis laborare vellent, ut et artem optimam coquendi
discant et in curriculo vitae sui tam clarum cauponae nomen
ponant. Syndicatibus tamen id minime placet.
Hodie cibus pro uno homine apud "Nomam" praebitus in
summa intermedia stat 130 euronibus. Ut mensam liberam tibi
mandes, opus sit tamen spatio trium saltem mensium exspectare.
Sequitur index San Pellegrino optimarum decem
cauponarum mundi anni 2010:
1. Noma, Hafniae, Dania.
2. El Bulli, Montjol, Hispania.
3. The Fat Duck, Bray/Berkshire, Britannia.
4. El Celler de Can Roca, Gironae, Hispania.
5. Mugaritz, Gipuzkoa, Hispania.
6. Osteria Francescana, Modenae, Italia.
7. Alinea, Chicagiae, USA.
8. Daniel, Neoeboraci, USA.
9. Arzak, Donostia/San Sebastian, Hispania.
10. Per Se, Neoeboraci, USA.
Scripsit
|