Inopinatus eventus velum islamicum gerendi
Inopinatus eventus velum gerendi
Mense ineunti Aprili, Portu Namnetorum (quae urbs hodie vulgo
Nantes, in Gallia, nominatur) mulier quaedam inspectata est a
vigilibus, cum induta velo integrum corpus tegenti raedam
gubernaret. Multam 22 euronum accipit, nam vigiles arbitrati sunt
quod velum islamicum impediret quominus apte omnia videat
gubernatrix.
Maritus hujus dominae in jus vocavit Galliam, dicens uxorem
suam discriminatione contumeliaque intolerabili affectam esse.
Quam ob rem judex causam investigare coepit. Post hanc
inquisitionem, didicit maritum tres alias uxores habere, et
duodecim liberos (inter quos omnes puellas velamen integrum
induere debebant a prima aetate). Vir, qui jus civitatis Gallicae
acceperat matrimonii causa anno 1999, fraude accipiebat
errogationes (4000 eurones unoquoque mense) quae dari solent
caelebibus matribus.
Administer ergo Justitiae gallicus, qui ipse rem judicare
voluit, statuit virum non ultra civem gallicum esse, et debere
totam pecuniam fraude acceptam restituere. Oratores politici
atque diurnarii multum locuti sunt de hac re: consensus rarus
natus est a factionibus sinistris usque ad dexteras, bene egisse
administerum, atque extremam severitatem idoneam esse talibus
rebus.
Scripsit Daniel Blanchard Lutetiensis
|