Annus
2 0 1 0


COLLEGAM IN FASCE CONDITUM CURSU PUBLICO MISERUNT

COLLEGAM IN FASCE CONDITUM CURSU PUBLICO MISERUNT

Latrones callidissimi

Haud insolitum modum furandi invenerunt latrones Ucrainienses: ut alia fascicula diriperent, collegam in fasce magno conditum cursu publico mittebant. Quis collega, cum tramine ferriviario aut autoplaustro una cum aliis fascibus veheretur, e scrinio exire solebat, deinde vicinis fascibus bene vastatis, una cum praeda se in fascem suum denuo reducebat. In statione destinataria collegae-latrones collegam ut fascem secundum legem rite acceperunt.

Res a vigilibus publicis reperta est, cum permulti destinatarii fascium questi sint propter pecuniam aliave obiecta pretiosa cursu publico iis missa at in via amissa.

Furtum tale bis latronibus contigit, tertia vice tamen apprehensi ab astyphylacibus sunt. Furati sunt una 160 milia hrivnorum, quod aequat circiter 18 milibus dolariorum. Nunc poenam exspectant a tribus usque sex annorum carceris.

 

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae