Untitled
"Nolim asini asinos sustineant..."
Imminente vetusto asinorum mercatu in urbe Godega (in Veneto
posita), ad horum animalium “dignitatem” defendendam,
aliquid inusitatum inceptum est: pueri, asinis vecti, hominibus
(parentibus quoque) comitantibus, scholam petunt. Mane pueri,
citius praeter consuetudinem cum e lecto surrexissent, locum
constitutum conveniunt; illinc aselli, corbes in dorsis
sustinentes (in quibus puerorum res collocantur), leni gradu
pueros concitatione affectos ad scholam deducunt. Et pueri et
parentes laetitia afficiuntur, alii quod vehiculo admodum
insolito vecti magno cum gaudio scholam petunt, alii quod nullo
labore effficiunt ut pueri lecti teporem deserant. Puerorum
numerus, qui hoc animans vehiculum experiri cupiant, in dies
crescit. Est qui hoc “agmen” insolitum aspiciens iocose
dicat: “Nolim asini asinos sustineant!”
Re vera animal est asinus qui homines laboriosos significat;
patiens et placidus quasi ludi sodalis est, quem puer sine ullo
periculo manibus permulcet. Animis tranquillitatem confert, iis
presertim qui anxii sint. In luco efficit ut visitator, longe ab
urbis strepitibus, naturae coloribus et vocibus gaudeat. Asinae
Ragusinae lac praeterea optimum alimentum compertum est matris
lacti simile pro pueris praesertim qui lac vaccinum non tolerant.
Denique perutile hoc inceptum videtur pueris qui saepe, cum
maiorem temporis partem domi agant cum electronicis instrumentis,
rerum naturam ignorant.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|