Non servi pyramides struxerunt.
Non a servis pyramides structas esse...
...docet Zahi Hawas, supremus archaeologus Aegypti. Viri qui
pyramides erexerunt fuerunt - explanat ille - operarii liberi,
qui post mortem sepeliebantur prope ipsas pyramides. Tales sint
conclusiones investigandi sepulchrorum operariorum, qui struxisse
creduntur pyramida pharaonum Cheops et Chephren ad Gizam. Quae
sepulchra casu reperta sunt anno 1990. In parietibus tumulorum
mortui se inscriptionibus pronuntiant esse "amici pharaonis".
Repertis notatiunculas operariorum patet iis cotidie ab
agricolis suppeditabantur 21 boves ac 23 oves. Unde archaeologi
ratiocinati sunt operarios fuisse circiter decem milia, multoties
enim minus quam centum milia, ut adhuc putabatur secundum
Herodotum.
Scripsit
|