Annus
2 0 1 0


14

14.01.2010

I. In Aegypto pridie diem festum Christi nativitatis sex Christiani
interfecti sunt a Mahumetistis qui arguerunt puellam quandam per vim a
Christianis stupratam esse. Nec deminutio est talium facinorum quia,
secundum hunc nuntium in actis Londiniensibus vulgatum, regimen Aegyptiacum dissensiones inter duarum religionum sectatores opprimere et abscondere conatur:

<http://www.guardian.co.uk/commentisfree/belief/2010/
jan/13/egypt-copts-christians-muslims
>

II. In insula Haitiensi magnus factus est heri terrae motus qui millia
capita necavit. Miserandum in modum iam angustam paupertatem ac egestatem patiebatur populus ille:

<http://www.lefigaro.fr/international/2010/01/13/01003-201001
13ARTFIG00373-haiti-ravage-par-un-violent-seisme-.php
>

III. In Hibernia septentrionali malignus sermo de uxore cuiusdam ducis quae
adulterio iuvenem cognovit. Nec desunt qui marito innoxio dolorem dicunt, eo
magis quod uxor forte Domina Robinson appellatur, sicut tentatrix quae in
celeberrima fabula cinematographica Dustinum Hoffmann corrumpit:

<
http://www.welt.de/vermischtes/article5836544/Tausende-posten-fuer-
Mrs-Robinson-bei-Facebook.html
>

IV. De vita decessit multorum pelliculorum fabricator Francogallus Eric
Rohmer annos octoginta novem natus:

<
http://www.lavanguardia.es/cultura/noticias/
20100111/53867121749/fallece-en-paris-el-
cineasta-frances-eric-rohmer.html
>

Cuius fabulae semper urbane, sollerter, providenter enarrantur, utrum de
virginis genu agatur (Le genou de Claire, "de genu Clarae", 1970) an de
adulterio quod in alienam uxorem non committatur (Ma nuit chez Maud, "de
nocte mea apud Maud",1969).

V. Societas cui nomen Google et quae vincula interretialia in orbe terrarum
servat, iniuriam queritur regiminis Sinensis quod civium libertatem
interretialiter dicendi necnon iurem quaerendi circumscribere dicitur:

<
http://www.corriere.it/esteri/10_gennaio_13/google-cina_1324b
870-0019-11df-b35f-00144f02aabe.shtml
>

VI. De consiliis Persarum deque armis atomicis quae aut habeant aut nonhabeant saepe in actis nunc agitur. Quippe pyrobolo nuper interfectus est Perses quidam physicorum non ignarus. Quae caedes et occisio casu non evenit, sed quis scelus perfecit et quamobrem?

<http://news.bbc.co.uk/1/hi/world/middle_east/8453401.stm>

Dabam a.d. XIX Kal. Feb. a.s.n. MMX e Britannia.

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae