d.
d.24. m.Dec. a.2009, h.00:03
http://www.spiegel.de/politik/ deutschland/0,1518,668922,00.html
Oratio Horstii Köhler praesidis
foederalis in Natale Domini habita
"Cari
cives, uxor mea et ego, nos vobis exoptamus Natale Domini laetum
atque benedictum.
Grati
meminimus natum esse Iesum Christum necnon laetamur unâ cum omni
homine hoc reverente, cuiuscumque ipse sit fidei. Nataliciâ
caritate et teneritudine affecti requiescimus et annum transactum
consideramus.
Unâ
gavisi sumus recordantes ante viginti annos decidisse murum
Berolinensem. «Nos sumus populus !» Hac autem voce illo
tempore editâ usque nunc omnis nostrum monetur. Nam democratia
non fit nisi a nobis omnibus. Nos omnes autem aliquid praestare
possumus pro re publicâ nostrâ.
Aliquot
miliones civium hoc monitum observant. Qui opem ferunt hominibus
propinquis et concivibus. In coetibus et communitatibus
ecclesiasticis, in partibus politicis, in gregibus civium
initiativis, in vicinis adiuvandis. Hôc quoque anno talia semper
semperque experiebar. Hac adiuvandi promptitudine fit, ut patria
nostra concordetur et mente ditescat. De hac re gaudeo.
Tamen
hôc anno etiam accepimus homines quosdam tutelâ caruisse. Cursu
enim amuciano in oppido Winnenden facto, cum cognosceremus
salutem atque integritatem nostram nequaquam posse satisdari,
quaestiones sunt exortae, quibus omnis nostrum perturbatur.
Quindecim puellae puerique interfecti sunt manu pueri, qui item
vitam amisit. Nos quaerimus: Quomodo istud fieri potuit? Necnon
aegritudine pungimur verentes, ne a nobis uno cum alio
conviventibus praetermissa sit res maioris momenti.
Deinde
mense Septembri terrore percussi sumus. In statione ferriviae
urbicae Monacensis quidam vir fuit vigilans, animosus, subvenit
pueris inopibus. At eidem ipsi nulla spes salutis relicta est.
Hôc
anno accepimus facinora facta esse tam immania, ut vix
comprehendi possint cogitatione nostrâ. Quibus facti sumus
consilii expertes. Tamen iisdem etiam aliquatenus monemur.
Monemur enim, ut de nobis ipsis deliberemus et de modo, quo
convivimus. Num nos unus alterum satis attente respicimus?
Tum
in mentem mihi veniunt etiam militissae militesque nostri in
Afganistaniâ officio fungentes. Nosne intellegimus, quantum
valeat illorum officium? Vota mea bona velim valeant illis necnon
conterraneis, qui a patriâ remotissimi officio astynomiae et
organisationum adiutricum fungentes operam dant illi terrae
stabiliendae et pacifice excolendae. Illis omnibus medullitus
vota offero natalicia.
Observanter
vivere, id est etiam, operam dare ordini iusto efficiendo, et
apud nos et ubique terrarum. In hac re multa restant facienda.
Modo accepimus mundum immoderatione lucripetarum et custodum
publicorum negligentiâ in summum discrimen adductum esse.
Homines oeconomiae pecuniariae dediti oportet sint honestiores
melioribusque legibus obnoxii. Oportet iidem intellegant necesse
esse, ut pecunia serviat hominibus, ne homines serviant pecuniae.
Postulo,
ut homines, quibus ratio huius rei reddenda est, recedant in se
ipsos facta sua considerantes. Haud aliter ac hoc postulo a me
ipso nobisque omnibus. Nos vivimus in mundo, quem ipsi excolere
nobis licet. Hoc est quodammodo donum nobis datum. At hôc dono
etiam obligamur, ut defectibus mundi nostri cognitis medeamur.
Stupentes
auscultamus specillo Americanae societatis astronauticae in
planetâ marte inventam esse aquam – at dedidicimus stupere de
aquâ, quae apud nos ex epitonio scilicet effluat, cum alibi
hominibus diem de die per multa chiliometra pedibus eundum est,
ut accipiant aquam potabilem.
Si
volumus terram nostram – nec habemus aliam – cras quoque fore
patriam hospitalem, necesse est nos fundamenta vitae naturalia
tractare diligentius. Id est vivere animo magis conscio. Ut modus
noster vivendi fiat melior meliusque concordetur cum rerum
naturâ.
Oportet
ideis et ratione et ope ferendâ inveniamus viam, qua feramur ad
bonam vitam futuram. Utinam nobis ipsis confidamus! Oportet rei
publicae naviter prospiciamus ultra spatium temporis hodiernum.
Oportet nos homines ubique unum alterius dignitatem agnoscere
atque respicere.
His
rebus fit confidentia. Ad quam assequendam omnis nostrum potest
conferre. Vobis omnibus exopto laetum Natale Domini et faustum
Annum ineuntem."
HANC ORATIONEM AB HORSTIO KÖHLER
PRAESIDE GERMANIAE FOEDERALI IN ANNI MMIX NATALE DOMINI HABITAM D.24
M. DEC. LATINE REDDIDIT NICOLAUS GROSS.
Scripsit Nicolaus Gross
|