Annus
2 0 1 0


DE  NOVI ANNI DIE FESTO

DE NOVI ANNI DIE FESTO

Cur anni novi festum rite celebratur Kalendis Ianuariis? Antiquitus apud Romanos annus constitit decem mensibus, deinde, prima aetate rei publicae Romanae, ut videtur, Ianuarius et Februarius adiuncti sunt, sed mensis Lunae, ex quo annus computabatur, brevior quam Solis est; qua re, transactis plurimis annis, factum est ut maxime interesset inter fastos et annum Solis. Ad quam discrepantiam sanandam C. Iulius Caesar, cum Pontifex Maximus esset, accepta scientia astronomica illius aetatis, novam rationem attulit, quamquam non plane exacta, sed satis similis nostrae, ex qua annus init Kalendis Ianuariis. Longo tempore Iulii Caesaris annorum ratio viguit etiam apud Christianos, sed non apud omnes gentes annus primo die Ianuarii initium habuit. Anno MDLXXXII Papa Gregorius XIII ob aliquot dies supervacuos cumulatos per multa saecla, Calendarium Iulianum emendavit; ex quo tempore omnes Catholici paulatim Kalendas Ianuarias ut festum novi anni acceperunt; saeculis subsequentibus, aliae nationes Christianae idem fecerunt praeter partem Orthodoxorum, quibus annus incipit die quarto decimo mensis Ianuarii.

Quo modo antiqui hunc diem celebraverunt? Iam ex illa aetate mos erat ut Romani inter se dona facerent quae vocabantur strenae: alba vasa in quibus essent poma palmae, caricae, mel, sed etiam ramuli plantarum faustarum ut ruscum, viscum et maxime laurus, quae carpebatur in collis Veliae silva ubi templum deae Streniae (a voce Sabina strena, id est omen faustum) fuerat. Ex quo Italice dicitur “strenna” donum quod alius alio dare solet die Natali vel incipiente anno. Nec deerat consuetudo familiaribus et amicis bona verba dicendi pro novo anno felici et fausto.

Hodierno tempore ad novum annum excipiendum plurimi Italici epulas faustas cum lenticulis et suis pedibus fartis parant, alii, saepe periculosius, neglectis legis praeceptis, luces pyrotechnicas; alii, more loci, vetusta ac inutilia solent abicere ab alto in vias. Cave, viator, ne ambules media nocte apud domos…Hoc memorat qua ratione antiqui Romani consueverint uti, depellentes ac verberantes in via senem pellibus indutum, quasi vetus annus esset cum suis malis amotus e civitate.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae