BOETHIVS PHILOSOPHVS
Anicius Manlius Severinus
Boëthius traditur circa annum quadringentesimum octogesimum (480)
natus esse, aetate igitur fere par Benedicto Nursiano. Boëthius
Romae natus est patriciâ familiâ,
quae Christiana iam fuerat annos prope centum. Multi inter eius
maiores Romanum tenuerant consulatum.
Ipse Anicii pater Flavius
Manlius Boëthius fuit consul anno 487.
Nemo scit, ubi Boëthius optimam suam
linguae Graecae scientiam adquisiverit, utrum illi studuit
Athenis an Alexandriae, cum illa multo superaret eam notitiam
Graeci sermonis, quae satis intelligebatur in urbibus Italiae ac
praesertim Romae, quemadmodum hodie lingua Anglica toto in mundo.
Eius doctrina et prudentia non latuit Theodoricum Magnum, regem Italiae
occupatae a Gothis, qui ei concredidit nonnulla officia. Ipsum
autem regnum Gothorum ab ipsis Italicis adeo laudabatur, ut rex
Theodoricus ab eis novus Traianus vocaretur; quod satis
intelligitur post vexationes, quod illis intulerat dominium
Odoacris.
Boëthius annum agens fere quadragesimum,
anno scilicet quingentesimo vigesimo (520),
creatus est a Theodorico ‘magister
officiorum’, cuius erat praeesse omni administrationi et
iudiciis. Postea vero duo filii eius consules facti sunt. Haec
tamen prosperitas, in qua ille comitabatur alium Italicum virum
Cassiodorum, non diu perstitit, quia Boëthius apud Theodoricum accusatus est, quod
nomine Italicorum coniuraret contra Gothos cum Byzantino
imperatore Iustiniano. Quapropter anno 522
comprehensus et in vincula coniectus, post duos annos supplicio
affectus est.
Boëthius eam litterarum Graecarum partem,
quam Romanis volebat patere atque exemplo esse, Latine vertit
atque illustravit. Inter omnia eius opera, in quibus non desunt
opera theologica de trinitate Dei secundum Personas ac de
incarnatione Filii Dei, locum peculiare obtinet opus titulo De
consolatione philosophiae, quod scripsit eo tempore, quo
tenebatur in custodia ante supplicium. Diversarum scholarum
expositis opinionibus (Cynicorum, Stoicorum, Platonicorum
Aristotelicorumque), agnovit maximam consolationis causam e
philosophia orientem esse regulam, non vera bona esse ea, quae in
hoc mundo pro bonis habentur.
Iustos enim saepe miseros, pravos autem
beatos esse iampridem cognoverat. Sciebat quoque malevolos, ut
consilia sua consequerentur, ad eundem Deum, quem obsecrarent
iusti, sese referre. Ceterum operam dedit, ut ostenderet libertatem
et fatum et providentiam inter se non
pugnare; quam vero quaestionem perdifficilem fatetur optime
illustrari doctrinâ Christianâ. Nihil igitur mirum est, quod
Boëthius inter beatos colitur in primis Papiae (Pavia),
ubi occisus est. Re vera fuit doctor ultimus Romanorum et primus
scholasticus.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|