Annus
2 0 1 0


Marius Vargas Llosa in ChiliaMarius (

Marius Vargas Llosa in Chilia

Marius (Mario) Vargas Llosa, litterator Peruvianus, qui hoc anno praemio Nobeliano honestatus est, in seminario nuper habito in Chilia apud Institutum Libertas et Progressio nuncupatum, coram assistentibus ad 500 disseruit de rebus publicis in America Meridionali, ubi futura paulo meliora exspectari possunt; etenim nunc primum, inquit, in multis nationibus reperimus siniestranos esse democraticos atque dexteranos etiam democraticos factos esse, neque hos a militibus flagitare ut rempublicam salvam facerent, neque illos rebellionem contra democratiam moliri; addiditque ut operam debemus dare ut limites inter nationes Americanas utinam evanescant, stultumque esset terminis internationalibus populos disiungi; quapropter exemplum Unionis Europaeae esse imitandum postulavit (seque autem abstinere non potuit quin Hugonem Chávez, Praesidem Venetiolanum vituperaret).

Sebastianus (Sebastián) autem Edwards, oeconomista Chilienis, qui in seminario quoque intererat, ab illius opinione dissensit: Americam coalescere non posse idem ac Europam, idque nationibus, quae oeconomice magis progressae sint vel Chilia, perperam eventurum, neque in America nationes politice, culturaliter, oeconomice praestantes haberi velut in Europa Germaniam et Francogalliam, quarum gravitas vice moderaminis usurpatur; itaque in America coadunata progressionem oeconomicam provectioribus nationibus intercludi posse.

Optime evenit, inquit scriptor Peruvianus, ut inter nos aperte disceptare possimus.

Fons: El Mercurio, 18 dic. 2010.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae