Annus
2 0 1 0


TURTILLI BONONIENSES

TURTILLI BONONIENSES

(PARTES SUFFICIUNT AD SATIANDOS QUATTUOR CONVIVAS)

Quae necessaria sint ad fartum conficiendum.

100 grammata lumbi suilli recentis

100 grammata tomacinae vel murtati Bononiensis (Italice “mortadella Bologna”)

100 grammata pernae veteratae viginti menses

100 grammata casei veterati saltem triginta menses generis “Parmigiano-Reggiano”: si vis, pro tuo gustatu, maiorem huius partem adiungere potes.

Nux moschata quamlibet.

Unum ovum.

Coque in sartagine lumbum cum butyro et sale; contere res separatim, postea omnia diu misce adiunctis ovo et nuce moschata. Fac ut fartum quiescat unum diem vel unam noctem in frigidario.

Quomodo tracta et turtilli conficiendi sint.

Die postero subige diu circiter 400 grammata farinae purissimae frumenti teneri (00) cum quattuor ovis donec habeas massam levem et satis mollem; fac ut quiescat paululum, deinde divide in duas partes ut facilius possis unam partem fistula sternere subtilissimam quam potes; postremo divide priorem tractam in partes quadratas latere quattuor digitorum (4 cm); pone fartum in singulis quadratis, claudens atque involvens sic ut unicuique forma sit anuli (ut in imaginibus adpositis conspicis ). Idem facito altera massae parte. Eo peritior es quo subtilior tracta erit atque alacrior in turtillis faciendis eris. Coque breviore tempore in iure caponis.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae