Annus
2 0 1 0


Die 18 Dec.

Carolus Du Cange

Die 18 Dec. a. 1610 Ambiano in urbe (Francogallice: 'Amiens') nobili loco natus est Carolus Du Cange. Qui postquam iuris legumque studia perfecerat et aliquot annos Lutetiae Parisiorum patroni munere functus erat, ad Graecae et Latinae linguae scripta legenda penitiusque interpretanda totus incubuit. Francogallorum res gestas adeo callebat, ut ipsas colligere utilioremque in modum ordinare consilium caperet.

Quod autem variis de causis absolvere haud potuit. Attamen permulta ac rariora documenta, quae sibi ad illum finem adsequendum comparaverat, postea adhibuit nonnullis in operibus componendis, quae inter eminens "Glossarium ad scriptores mediae et infimae Graecitatis" (etiam Byzantinorum historiae peritissimus erat), quod anno 1688 in lucem prodiit, paucis ante mensibus quam die 23 Oct. eiusdem anni stranguriae morbo correptus e vivis migravit. Alterum opus, quo Cangius (ut quibusdam in documentis appellatur) inclitam famam est adeptus, inscribitur "Glossarium ad scriptores mediae et infimae Latinitatis", quod tria in volumina dispertitum anno 1678 editum est. Pluries postea ampliatum adeo, ut decem voluminibus constet huius Glossarii editio, quae inter annos 1883-1888 e prelis exiit. Huic operi conscribendo circiter quadraginta annos vir ille incomparabili diligentia ac doctrina immensa praeditus insudavit: scriptis mediaevalibus perlegendis cottidie duodecim tredecimve horas dicare solebat. Praefatio, quam 'Glossario Latino' praeposuit, verus tractatus linguae Latinae historicus existimari potest.

Non modo huius linguae mutationes considerat Cangius, verum ipsas etiam cum aliis morum, consuetudinum, socialium historicarumque condicionum mutationibus perpendit; quare in illius praefationis capite XXVIII leguntur haec: «Mirum videri minime debet [...] si, tot inter bellorum tumultus, inter tot gentes exteras et ab ipso profectas Aquilone, disciplinae omnes quodammodo interierint». Et quamvis Cangius passim agnoscat Latinitatem medii aevi generatim cum classica, quae dicitur, comparari haud posse, tamen eos homines, qui totam sequiorem Latinitatem contemnebant, interdum vellicat ex. gr. verbis usus his: «Quocirca iure carpuntur nescio qui magistelli, qui cum apud aevi inferioris scriptores quidpiam barbari vel minus sani deprehendunt in vocibus aut in verborum sententiis, criticam illico immittunt manum [...] cum in eiusmodi scriptis non elegantiam sermonis quaeramus, quam a tot disertissimis oratoribus et historicis petere licet, quae ipsi prodiderunt, eorummet verbis etsi minus Latinis vel etiam incomptis edoceri non minima est voluptas» (e praefationis capite LXI). Vir erat indole severus, tamen saepe affabilis.

Semper modestus, etiamsi multos illius aetatis viros doctos anteiret. Non immerito 'Varro Francogallus' dictus est atque hac aetate nostra dici potest. A Catharina de Bos, quam anno 1638 uxorem duxerat, quattuor liberorum pater factus est.

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae