Annus
2 0 1 0


Cleopatra sola regina Aegyptiorum non fuerat

Cleopatra sola regina Aegyptiorum non fuerat

Nemo est quin meminerit reginam Cleopatram, regnantem cum fratre Ptolomeo XIII, quae amore incendit primum Caesarem, deinde Antonium, quocum novum regnum condere voluisset, ut id hereditate suis filiis relinqueret. Post pugnam Actiacam (anno XXXI a.Ch.n.), cum frustra temptavisset suis laqueis etiam Octavianum captare, mortuo Antonio, sibi mortem conscivit.

Cleopatra prima Aegyptiorum pharaon femina non fuit, ut exstat ab investigatione confecta Universitate Goteborgensi (Goteborg), quae thesis quod adhuc legimus apud rerum scriptores subvertit. Sic explanavit Maria Nilsson, rectrix collegii investigatorum: Cleopatram non fuisse primam reginam Aegyptiorum, sed Arsinoëm, quae vixisset ducentis annis ante, post Alexandri Magni mortem. Cuius pater, Ptolomeus I, unus sub Alexandro ducum, regnum Aegypti cepit, a quo nova stirps orta est. Comprobatio effecta est ope inscriptionum coronae numquam inventae, sed repertae in statuis et imaginibus pictis: ex quibus constat Arsinoëm fuisse reginam et sacerdotem dearum Hatoris et Isidis, regnantem cum fratre et viro, deam viventem consecratam.

Quae religio per diutinum tempus permansit, adeo ut etiam Cleopatra picta sit cum Arsinois corona quae forma dissimilis est aliarum antiquissimorum pharaonum, cum in ea essent plura signa: corona rubra index imperii Aegypti, arietis cornua et duplex pluma imagines dei Amonis, cornua bovis et orbis solis deae Hatoris et concentus inter genus virile et femineum. Non tantum Cleopatra sed etiam omnes gentis Ptolomeae pharaones hoc exemplo usi sunt ad creandas novas coronas quas postea donaverunt deae Hatori, ut in magno discrimine sibi auxilio esset. Haec investigatio viam ostendit ut nova studia de coronis ut imaginibus imperii et potentiae exerceantur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae