De inventorum privilegiisIn Europaea Conventione de Inventionibus (
De inventorum privilegiis
In Europaea Conventione de Inventionibus (ex litteris Anglicis
breviatis EPC) triginta quattuor nationes intersunt, ex quibus
duocecim proposuerunt processum administrativum ad inventiones
registrandas unice litteris Anglicis vel Francogallicis vel
Theodiscis fieri posse, Hispania et Italia adversantibus.
Commissio autem Europaea etiam publice proposuit ut Unio
Europaea systema commune haberet ad proprietatem industrialem
sive inventorum privilegia protegenda; Hispania vero et Italia,
cum aliquot annos adversarentur, extra systema
relinquerentur; de hac re Trinitas (Trinidad) Jiménez,
Rerum Exterarum Hispanica Ministra, affirmavit omnibus viis ac
viribus se intenturam esse ut sermo Hispano quoque in linguis
numeraretur, quibus processus de privilegiis registrandis fieri
posset.
Non est obliviscendum in tota Unione Europaea locutores 47 ex
centenis lingua Anglica uti sive patria sive acquisita
(Volfgangus Jenniges in Melissa 102, ano 2001); linguarum
igitur varietas cultui civili valde favet, ad res tamen
cottidianas multi unam linguam volunt, quae, velis nolis,
Anglica futura videtur; ex quo Britannis aliquatenus dabitur
quaedam praestantia.
Fontes: La Segunda, 14 Dic. 2010
Etiam: http://www.euractiv.com/en/innovation/eu-looks-rome-madrid-patent-deal-news-498650
http://www.epo.org/about-us/epo/legal-foundations.html
Scripsit Paulus Kangiser
|