Annus
2 0 1 0


Quid Europa a Christianismo acceperit?

Quid Europa a Christianismo acceperit?

En decem argumenta de Latinitate deque cultu civili Europaeis proposita meditandi causa, ex opere studiosi Hispanici Dalmatii Negro:

1.- Lingua Latina valde usualis fuit usque ad saeculum XVII, et ab Europaeis edoctis pernota usque ad saeculi XX primos decennios, ex qua linguae Romanicae descendunt; at cultura (sive animicultura) graecoromana una cum iure Romano in oblivionem in ipsa Europa nunc cadit. Historia Europaea vix narrat res gestas quae annorum duo milia et quingenta abhinc acciderunt.

2.- Christianismus civilizationis graecoromanae ab intestato in suis primordiis heredes fuit, et simul Graecos atque Romanos novum mundum spiritalem et personalem docuit; exinde animam Europae alteram dedit.

3.- Christiana religio (sensu  hodierno), ex qua orta est civilizatio Europaea, nunc ubique refellitur, eodemque in casu invenitur lingua Latina.

4.- Aliud est Christianum non esse (nemo enim est coactus), aliud negare Christianismum historiae Europaeae participem fuisse; Europa memoria historica careret nisi religionem Christianam etiam nunc adesse intellegerimus.

5.- Identitas sive personalis sive collectiva vel nationalis eget rerum gestarum recordatione; at nunquam antea in humana societate pugnatum est ad omnem religionem atque linguam historicam delendam, ut in hodierna Europa.

6.- Cultura dicitur meditationes et opiniones vel ex fide vel ex hominum mentibus ortae, quae plerumque cum moribus vel religiosis sunt consentaneae; civilizatio dicitur exterus vultus culturarum, quae in historia universali separatim possunt considerari; Christianismus non est idem ac cultura, quae est opus humanum, et idcirco omnis cultura potest quodammodo christianizari, neque umquam fuit nec erit Christianismi cum Europa plena congruentia, nam haec est ager finitus, ille religio ad orbem terrarum intendens.

7.- Historia Christianis est propria sedes, quandoquidem de redemptione deque humani generis cooperatione cum Dei voluntate agatur; veteribus autem propria sedes erat Natura.

8.- Per Arabes Muslimos Graeci philosophi saeculo fere XI ab Europaeis quidem noti sunt; tamen saeculo XIII Muslimi religionem suam cum philosophia pugnare statuerunt;  Algacelus enim, qui doctrinam Muslimam in Persia sectabatur, librum de Philosophia delenda scripsit; exinde Islam a philosophia omnino discessit; Islam simul est religio et societas et respublica, cuius propositum est orbem terrarum islamizari.

9.- Non desunt qui Europam semichristianam et simul semislamicam patienter cernunt futuram.

10.- Historia pendet (rebus prosperis aut adversis) ab idearum virtute, quae hominum actiones movet et culturam atque civilizationem conficit. Europaei videntur sibi proposuisse, usque a secundo bello mundano, ut historiam suam refellerent; sed historia Europaea est plerumque eadem ac idearum, quae lingua Latina et Graeca maxime expressa sunt.

Haec excerpta sunt ex libro (Hisp.) c.t. "Lo que Europa debe al Cristianismo", a Dalmatio (Dalmacio) Negro scripto, Unión Editorial, tertia editio,  2007. Argumenta supradicta non sequuntur huius operis ordinem, neque sunt ad litteram in Latinitatem conversa.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae