PRETIOSA
PRETIOSA
Nuper in Italiam opus filmicum pervenit
quod inscribitur Pretiosa (Precious), apud Certamen
Cannesianum anno MMIX praebitum et duobus praemiis Ansgarianis
anno MMX exornatum, ex quibus priore optima artifex affecta est
quae non agit primas partes (Mo’ nique), altero optima
scriptura scaenarum quae sumptae sunt a libro scriptoris
Sapphire.
Res pelliculae efficitur Novi Eboraci in
vico Harlemiano, anno MCMLXXXVII, tempore quo administratio
Praesidis Ronald Reagan coepit matres acerbe reprehendere quae
tantum publica pecunia sustentabantur. Fabula narrat de
nigrocolore puella decimum septimum annum agenti, una viventi cum
matre sine opere, ignara litterarum, praepingui gravidaque cui
cognomen est Pretiosa, id est patris matrisque amor et deliciae.
Sed hic sententia Latina “nomen omen”
non viget: contra filia parentibus, ut videtur, non pretiosa est,
sed vilissima. Mater enim subsidio pauperrimis fruens, eam solet
vexare et verbis contumeliosis et plagis cotidianis et duris
laboribus, pater autem ei vim attulit usque a pueritia. Praesidi
scholae de praegnatione interroganti, respondet sibi
consuetudinem fuisse cum quodam adulescenti, sed re pater eam
stupro violavit; ex quo ante aliquos annos infantem affectam
morbo genetico downico genuit. Cum a schola eiecta sit, hortatu
eiusdem praesidis incipit novum genus vivendi. Haec scaena
princeps est: praeses domum Pretiosae adit, matre exsecrante, eam
hortatura ut in novam scholam ad studendum eat aptam discipulis
in magna difficultate quae apud familiam inopiam ac vim passae
sint. Cum mater eam obsistat et offendat continenter verbis et re,
puella, coacta ut domi laboret a matre pigra atque improba,
tandem rebellat atque ad novam scholam accedit cui signum est:
“Nunc fac” id est lege, scribe: discipulis cotidie
commentarii scribendi sunt de suis vicibus et cogitationibus.
Paulatim, auxilio optimae magistrae, cui
miserae puellae sors cordi est, legere ac scribere discit:
incipit se sibi vindicare, compos esse sui vult. Cum ad tempus
filium bona valetudine peperit, domum cum infanti redit, sed
mater, livore atque insana invidia capta, neptem necare conatur;
tum puella quam celerrime domo discedens, cum filiolo ad scholam
confugit. Deinde magistrae domi paulisper in hospitio manet.
Mortuo patre ob morbum AIDS, Pretiosa, analisi facta, cognoscit
se infectam esse, sed animo non deficit. Mater, aperto vero a
puella de vi domestica amissoque subsidio, iterum filiae
neptiumque tutelam accipere conatur, sed frustra. Iam Pretiosa
novam vitam incipit fruens publica pecunia, operam datura sive
filiis educandis sive studiis colendis.
Aliquae scenae difficiles visu sunt: boni
opponuntur malis sed saepius locis sordidis ac miserrimis vis
praevalet; inter imagines admodum tragicas infelix puella, ut
somnians, fingit se aliam esse, aliter vivere, ut aliquantisper e
suis cruciatibus possit effugere. Spectatorum animi cum
commoventur, tum, carente omni humanitate, violentia et saevitia
repelluntur.
Pretiosa (Precious), USA 2009.
Expositor scaenarum: Lee Daniels. Scriptores scaenarum: Geoffrey
Fletcher; Sapphire. Histriones maximi momenti: Gabourey Sidibe,
Mo’nique, Paula Patton, Lenny Kravitz, Mariah Carey.
Scripsit Lydia Ariminensis
|