HILARIVS PICTAVIENSIS
HILARIVS PICTAVIENSIS
‘Gallia – inquit Caesar – est
omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam
Aquitani, tertiam [ei] qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
appellantur’. In Romanae Galliae parte Aquitanica,
verisimiliter in ipsa urbe Pictavis (Poitiers) Hilarius
natus est in familia patricia saeculo quarto ineunte. Ludos atque
studia cum optime peregisset primum Pictavis, postea Burdigalae (Bordeaux),
munere fungens praeceptoris eloquentiae, duxit uxorem, qua mox
habuit filiam nomine Abram.
In litteris
Latinis optime versatus, ducem suum praecipuum elegit
Quintillianum, celebrem illum Hispanum sequacem Ciceronis –
fere coaetaneum Ioannis apostoli –, qui Latinam linguam atque
culturam exposuerat in opere sub titulo ‘Institutio oratoria’.
Quam vero artem Hilarius in hac re consecutus esset, testatus est
Hieronymus – itaque iudex expertus nec laudans sine merito –,
qui dixit Hilarium esse Rhodanum Latinae eloquentiae.
Cum baptizatus
esset anno trecentesimo quadragesimo quinto (345), omnibus
Christianis fuit exemplo in pietate atque ardore, qua re nihil
est mirum, quod concives Pictavi – episcopali sede vacante –
illum elegerunt antistitem. Non solum non restitit uxor amata,
sed etiam hortata est eum, ut munus acciperet, a parte sua
libenter promittens se quidem eum amare quidem pergere, sed modo
sororis et filiae.
Paucis tantum
annis potuit assimilare sacram Bibliam et Traditionem, quia
Constantius II imperator Orientis, mitioribus favens Arianis sub
formula de Christo hómoios tô Patrí – [tantum]
similis Patri, anno 350 factus est imperator etiam Occidentis.
Quia suam regulam concordiae inter Orientales volebat nunc
extendere inter Latinos, omnino strenuos confessores Nicaeni homooúsios
– consubstantialis, duas convocavit synodus – priorem anno
353 Arelati (Arles), alteram Mediolani anno 355 –, in
quibus plures episcopos flexit ad subscribendam suam formulam,
non omnes tamen, quia Dionysius episcopus Treverorum (Trier)
perseveravit in fide Nicaena, qua re damnatus est exsilio.
Quoniam Hilarius illum defendebat, anno post in synodo Biterriana
(Béziers) contendit cum Arelatensi episcopo Saturnino
sequente lineam imperialem, quapropter ipse quoque a Constantio
damnatus est exsilio in Phrygia, regione fere in medio Byzantio.
Mille fere
ducenti dies exsilii inter annos 356 et 360 re ipsa non fuerunt
Hilario tempus perditum, quia mox perpolivit suam locutionem
Graecam et cognovit theologiam Orientalium plenam controversiis
inter illos. Tunc orta sunt eius opera, quae inscribuntur „De
Trinitate” et „De synodis [orientalibus]”. Simul tamen
Hilarius appropinquavit praeponderanti formulae semi-Arianae ‘similis
secundum essentiam (homoioúsios)’ – quam ducibus
Basilio Ancyrano et Basilio Caesariensi assumpserant plures
episcopi orientales –, propter quod reprehensus est a fideli
Nicaeno episcopo Calaritano (Cagliari in Sardinia)
Luciferio.
Anno
trecentesimo undesexagesimo (359), post synodum Seleucianam –
quae una cum Latina synodo Ariminensi (Rimini) confirmavit
imperialem regulam hómoios –, Hilarius potuit reverti
in Galliam, sed vivente Constantio non cito potuit providere de
episcopalibus sedibus concredendis eis, qui agnoscerent dogma
Nicaenum. Ob multos conatus in hac re susceptos non solum in
Gallia (nondum Francia) sed etiam in Italia septentrionali –
potissimum Mediolani –, inditus est ei agnomen Athanasii
Occidentis, quod videtur esse acceptabile solum ideo, quod ipse
Athanasius senex, anno 362 in synodo Alexandrina, miro modo
admisit fautores formulae homoi-oúsios in communionem
ecclesialem, non conscius se aequiparare Trium unitatem strictam
seu numericam cum illorum mera unitate specifica, quam obtinent e.
g. Petrus, Iacobus, Ioannes, sed non tres divinae personae, quae
unus sunt Deus.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|