Inter improvisas ac violentas omnium rerum commutationes,
Quaedam de
eversionis Mexicanae primordiis
Inter
improvisas ac violentas omnium rerum commutationes, quae ab
exeunte saeculo XVIII ortae sunt, haud parvi momenti est illa
Mexicanarum condicionum eversio, cuius initium nonnulli historici
fuisse diem vigesimum Novembris a. 1910 scribunt. Eum enim diem
aliqui viri Mexicani, qui iam pridem Porphyrio Diaz eiusque
regimini politico paene tyrannico adversabantur, tumultibus
concitandis et seditionibus contra illud regimen aptum elegerant.
Sed Porphyrius eiusque fautores aliquid novi oriturum iri
sciverant. Nam duobus ante diebus nonnulli milites, facto quandam
in urbis ‘Puebla’ domum impetu, Aquilum seu Aquilem Serdan
aliosque huius viri socios arma telaque eadem in domo
apparaturos, post acre proelium, trucidaverunt. Interea Abrahamus
Gonzalez, paucos novarum rerum agricolas cupidos secum ducens, in
montibus septentrionalis regionis ‘Chihuahua’ appellatae
varias excursiones Porphyriano regimini molestas facere coepit.
Quamquam
sub huius praesidis dominatu condiciones oeconomicae et nummariae,
quibus Res publica Mexicana frui poterat, non modice creverant,
permulti tamen Mexicani, praesertim novem decemve agricolarum
miliones (anno 1910 omnes illius Rei publicae incolae circiter
quindecim erant miliones), vitam miserrimam degebant. Cumque
maxima terrae pars in latifundia esset divisa eorumque
proprietates tantum paucis familiis adtributae, ‘latifundiarii’
nihil nisi sua ipsorum emolumenta spectabant. Itaque in
latifundiis paene veluti servi tractabantur agricolae, quorum
iura etiam familiaria conculcabantur adeo, ut uxores, filiae,
sorores interdum libidini satisfacere cogerentur dominorum: isti
enim in villis, quae ab urbibus multum distabant, nullo legum
publicaeque securitatis custodum timore impediti, non raro illud
sibimet ius adtribuebant, quod aetate mediaevali “ius primae
noctis” vocitabatur.
Franciscus
Indalecius Madero, vir bene nummatus qui in Europam et in
Foederatas Americae Civitates itinera susceperat et sibi
persuaserat novas rationes politicas oeconomicasque necessarie
inducendas esse, eversionis Mexicanae propugnator fuit atque suis
ipsius orationibus et scriptis id effecit, ut etiam aliqui
Mexicani, qui variis de causis praesidi Diaz favebant, res tandem
esse mutandas intellegerent. Et quamvis autumno illius anni
Porphyrius, vir haud dubie callidus ac politicis certaminibus
expertus, Rei publicae Mexicanae rursus praeses electus sit, eius
tamen dominatio, quae ab anno 1876, paucis exceptis annis,
continenter perdurabat, in eo erat ut refringeretur. Quod accidit
primo vere insequentis anni. Semina autem huius eversionis
politicae iecerunt ipsamque admodum foverunt «tres viri:
Franciscus Villa, cui agnomentum ‘Pancho’, domo extorris;
Aemilianus Zapata, agricola; Franciscus Indalecius Madero,
novarum rerum propheta», ut scribit Bernardus Oudin in libro c.
t. “Villa, Zapata et eversio Mexicana” (translatio Italica e
textu Francogallico edita est a. 1997 apud ‘Electa Gallimard’,
p. 45). «Quorum virorum nemini duo alii, ante eversionis initium,
noti erant.
Eversione
procedente accidit ut inter sese convenirunt, sed numquam eundem
finem simul persequi contenderunt» (ibidem). Longum est eorum
vitam vel breviter narrare: temporibus vixerunt turbulentissimis.
Madero plus sperabat, quam revera agere valeret: animo praeditus
generoso nobilique, idealista erat. Villa, qui die 22 Sept. 1894
nondum agens decimum septimum annum necaverat virum quendam,
multum fecit- at saepe vi usus et confuse- ut agricolarum
condiciones minus graviores fierent. Zapata contra latifundiarios
indesinenter luctatus est semperque in acie optime se praestitit.
Hi duo autem viri ac duces nullam clementiam in hostes
adhibuerunt. Qui hostes, praesertim imperante Victoriano Huerta (a
m. Martio 1913 usque ad m. Iul. 1914), viro ambiguo et crudeli,
haud minus atrociter se gesserunt.
Quas
ad atrocitates horrendas significandas venit in proverbium
elocutio haec: “Laniarium Mexicanum”. Inter alios viros, qui
partem haud neglegendam in rebus Mexicanis commutandis egerunt,
obliviscendus non est Henricus Lane Wilson (nullo sanguinis
vinculo iunctus cum Thoma Wilson, qui postea Americanorum praeses
fuit). Qui Henricus, cum legati Americani munere apud Mexicanos
fungeret, rebus eventibusque illius Civitatis adeo inverecunde se
immiscuit, ut etiam a Villelmo Taft, tunc summo Americae
moderatore, admoneretur ne ultra munera sua ageret. Uxori autem
Francisci Madero imploranti ut pro mariti vita intercederet, iste
Wilson respondit ferme ita: «Nihil facere possum, domina, quia
nos Americani rebus aliarum Civitatum politicis haud immiscere
solemus». Atqui Victoriano Huerta, qui Franciscum Madero
proditorie in carcerem coniecerat, amicissimus erat Henricus
Wilson!
Omnes
fere historici dicunt ea in rerum Mexicanarum eversione mortuos (i.
e. in acie occisos, in ultionibus privatis necatos, clanculum
proditorieve trucidatos) fuisse haud minus decies centena milia (1.000.000).
Inter laetiora, si hoc de illa cruentissima eversione Mexicana
dici potest, vel saltem inter minus atrociora, mentio est
facienda earum mulierum, quae vel milites ‘regulares’ vel
eversores comitari solebant quaeque suis viris fidelitate mirâ
die noctuque inserviebant.
Mulierosissimus
fuit Villa: historici disceptant utrum is viginti quattuor uxores
duxerit et pater viginti septem liberorum factus sit, an hi
numeri permutandi sint. Quaestio haud ridicula (praeterquam quod
nihil in rebus gestis ridiculum est), quoniam aliqui cives
Mexicani etiamnunc dicunt se ipsos esse haeredes- pronepotes et
abnepotes- illius ‘Pancho’.
Anno
1917, Venustiano Carranza praeside, nova lex fundamentalis seu
‘Constitutio’ lata est. Attamen annis quoque insequentibus
varii quibusdam in Mexici regionibus tumultus sedari haud
potuerunt. Madero, Villa, Zapata trucidati sunt.
Haud
falsa igitur sententia videtur esse haec: “suos filios eversio
quaelibet (saepe) devorat”.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|